Ordinis Theutonici, Nr. 638, S. 431
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 638, S. 431

Clemens episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus domus hospitalis Iherosolimitani s. et a. b. Devocionis vestre promeretur effectus, ut, quod a1 nobis suppliciter petitis, ad exaudicionis graciam, quantum cum deo possumus, favorabiliter admittamus. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris supplicationibus inclinati, ut ab aliquibus in causam trahi per litteras apostolicas, nisi plenam et expressam de hac indulgentia et ordine vestro fa- ciunt mencionem, minime valeatis, auctoritate vobis presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infrin- gere etc. Si quis autem etc. Datum Perusii ii kal. iunii pontificatus nostri anno primo.
Cum dato: Perusii 2 kal. iunii p. a. 1; A. 16 p. 12 „Venotiis". — Cum dato: Perusii 4 non. iunii a. 1 „Colonie" A. 16 p. 76 sq. 1. supplevi.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 638, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/3f1c6384-6d7e-49bf-b456-0c9eb10142a6/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success