Ordinis Theutonici, Nr. 613, S. 423
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 613, S. 423


Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis preceptori et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Alamannia salutem et aposto- licam benedictionem. Affectu sunt admittende benivolo preces devote pe- tencium, cum sic eis gracia favoris inpenditur, quod alieno iuri nulla prorsus iniuria irrogatur. Hinc est, quod nos vestris supplicationibus annuentes redi- mendi decimas de manibus laycorum in parrochiis alienis, rectorum ecclesiarum, in quarum parrochiis decime ipse consistunt, et diocesanorum earum accedente consensu, auctoritate vobis presencium concedimus facultatem, sufficienti a vobis prius prestita cautione de restituendis decimis ipsis eisdem ecclesiis, quando- cunque vobis ab illarum rectoribus fuerit de redemptionis precio satisfactum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
se noverit incursurum. Datum Laterani xvi kalendas decembris pontificatus nostri anno sexto.
R. 124 inter Marburgensia; etiam A. 16 p. 66. — Cum titulo magistro et fratribus ctc. A. 20 n. 103 Latine et Germanice cum nota: In Marpurg. Innocencius eiusdem tenoris in Leodio.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 613, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/4657c7fb-0a9c-454f-810e-b3716a4bfaaa/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success