Ordinis Theutonici, Nr. 408, S. 350
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 408, S. 350

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus etc, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Licet omnibus
dei fidelibus in suis simus iusticiis debitores, religiosis tamen fratribus hospi- talis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani propensius in suo iure con- venit nos adesse. Inde est, quod universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus predictorum fratrum possessiones et iura integra, quantum in vobis fuerit, et illibata servetis et, cum de aliquibus male- factoribus suis, parrochianis vestris, querelas a fratribus receperitis memoratis,
de ipsis eis ita districtam iustitiam faciatis, quod bona eorum per sollicitudi- nem vestram a pravorum sint vexatione quieta. Ad hec presentium vobis auctoritate iniungimus, ut parrochianos vestros, qui in ultima voluntate apud ecclesias predictorum fratrum elegerint sepeliri, nisi excommunicati vel nomi- natim fuerint interdicti aut etiam publice usurarii, apud ecclesias ipsas sepul- turam habere libere permittatis, salva tamen iusticia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Datum etc.
Sine dato: II, 114 n. 69; A. 20 n. 77 Latine et Germanice; D. 78 Germanice.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 408, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/4cdbac1e-84d9-439c-85d1-481fb1e1ebd5/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success