Ordinis Theutonici, Nr. 577, S. 408
Alexander etc. dilectis filiis .. magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Favoris nostri provenire decet auxilio, ut, que digne seu iuste cupitis, libere ac sine trepidatione aliqua perficere valeatis. Sane munitiones et castra quedam ad honorem dei et sancte Romane ecclesie, sicut accepimus, tenetis in transmarinis et cismarinis partibus, que non solum pagani sed etiam alii quamplures homines reprobi et perversi auferre vobis per violentiam moliuntur. Quia vero de am- missione munitionum et castrorum ipsorum vobis et negotio fidei, quod per vos in terra sancta necnon in Livonia et Pruscia seu quibuscumque aliis locis per dei gratiam utiliter et potenter agitur, grave dispendium immineret, nos devo- tionis vestre precibus inclinati, ut munitiones et castra predicta defendere vim vi repellendo cum inculpate tutele moderamine valeatis, vobis auctoritate pre- sentium concedimus facultatem. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Si quis autem etc. Datum Viterbii v id. febr. pontificatus nostri anno quarto.
Sine dato: II, 119 n. 77; A. 20 n. 96 Latine et Germanice cum nota: In Colonia. Sub falso anno 1256 citatur in designatione Mitowiensis archivi 1621 Holmiam delati ap. Schirren p. 131 n. 118. — Cum dato: ex originali bullato in archivo Regimontano edd. Voigt Cod. dipl. Prus- siae I, 111 n. 113. Livl. U. B. I, 407 n. 319; ex originali musei antiquitatum Holmiensis ed. Lil
jegren Dipl. Suec. 1,387 n. 446; R. 169 inter Thuringica; A. 16 p. 71 „Colonie". Tria trans- sumta in archivo Regimontano 1. d. d. Baroli 1336 maii 31 per Rogerium archidiaconum Baroli- tanum, Bartholomaei, Tranensis archiepiscopi, regni Siciliae vicecancellarii, vicarium et Nicolaum Bertonum iudiccm Barolitanum; 2. de 1393 maii 29 in castro S. Mariae; 3. de 1412 decbr. 22 Marienburgi per Iohannem archiepiscopnm Rigensem. Ex originali Vindobonensi cum bulla in filis sericeis appensa ed. Hennes I, 160 n. 173.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 577, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/4df0c809-b9e3-4a23-967d-cd2762a41b22/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success