Ordinis Theutonici, Nr. 345, S. 321
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 345, S. 321


Honorius episcopus servus servorum dei veuerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem1. At- tendentes, quam devote dilecti filii fratres hospitalis sancte Marie Theoto- nicorum lerosolimitani domino inspirante intendant operibus pietatis et quam ferventer se et sua infirmorum3 pauperum susceptioni et sustentationi ex- ponant, paterna eos affectione diligimus et peticiones, in quibus cum iusticia possumus, clementer admittimus et profectibus ipsorum et commodis per vos et per alios efficaciter debemus et volumus imminere. Eapropter universi- tati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatenus pri- vilegia, que fratribus ipsis intuitu pietatis indulsimus, cum vobis exhibita fuerint, diligenter legatis, fideliter exponatis et inviolabiliter remoto appella- tionis diffugio faciatis ab omnibus, quantum in vobis fuerit, observari, ita quod. iidem fratres de acceptis privilegiis fructum obtineant et vos pauperum necessi- tatibus compati videamini et eorum velle utilitatibus propter deum utiliter subvenire. Datum Laterani non. februarii pontificatus nostri arino v.
Sine dato: 11,100 n. 35; A. 20 n. 82 Latine et Germanice cum nota: In Bysen. D. 34 Germanice. A. 16 p. 94 „Iuncis".— Cum dato: Originale, quod quondam fuit Iuncis, nunc Vin- dobonae est in archivo ordinis Theutonici cum bulla in filis sericeis appendente. 1. et di-
lectis — benedictionem deest A. 16. 2. i. ct p. A. 16.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 345, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/51352952-97f4-4dd0-9bd6-424065745fee/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success