Ordinis Theutonici, Nr. 384, S. 341
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 384, S. 341

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ieros6limitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Graviter oculos divine maiestatis offendunt et thesaurizant sibi iram in die iudicii iusti dei, qui religionis habitum assumentes et incipientes domino famulari ad Egipti delicias derelictas inhiant et pepones, abiectoque iugo domini secularibus negociis se inmiscent et illicita mercimonia,
ymmo detestanda contubernia contrahere non formidant1. Plerique etiam, qui deo in fictis operibus menciuntur obtentu false religionis, quam pocius volunt fugere quam mutare, non petita magistri sui licencia vel obtenta se ad alium religionis locum transferunt, non advertentes, quod deus non fallitur nec altissimus irri- detur. Nos igitur super hiis volentes speciali quadam sollicitudine providere, auctoritate presencium inhibemus, ne quis post professionem ordinis vestri vobis regulariter factam habitumque receptum ad seculum vel mundi miliciam aut seculares nupcias licenciam habeat transeundi. Nullus quoque maioris vel minoris religionis obtentu sine magistri sui licentia presumat ad alium ordinem transvolare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli aposto- lorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani kal. februarii pontificatus nostri anno septimo.
Sine dato: II, 106 n. 55; A. 20 n. 53 L.atine et Germanice; R. 194. — Cum dato: Late- rani kal. febr. p. n. a. 7 I, 76v.; IV, 191 v. n. 2G; R. 55 inter Ratisponensia 6; A. 16 p. 38 „Baruli-1. Originalc quondam Mergenthemense cum bulla in filis sericeis appensa asservatur in archivo ordini-i Theutonici Vindobonensi. — Cum dato: Laterani iii nonas febr. p. n. a. 7 origi- nale, quod Freudenthalii asscrvabatur; unde excerpta edidit Boczek in Codice diplomatico et episto- lari Moraviae Olomucii 1839. 4°. II, 145 n. 142. Originale nunc sine bulla in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi asservatur. 1. verentur I. II, A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 384, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/54d5d3cc-9d0b-48b8-98db-0f1fc459f8d8/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success