useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 192
Signature: 192

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1424
193. 1424 aug. 12 in castro nostro Horneck Herbipolensis diocesis. Eber- hardus de Saunsheim, hospitalis b. M. Th. Hierosolymitani per Ale- manniam et Italiam magister, fratrem Iohannem de Hoffenheym, ord. Theut., capellanum suum, procuratorem constituit.
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 192, S. 187
 

ed.

Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 192, S. 187

    Graphics: 
    x

    In nomine domini. Amen. Nos frater Eberhardus de Sawnsheym, hospi- talis beate Marie Theutonicorum Ierosolimitani per Alamanniam et Italiam magister et preceptor, presentis instrumenti serie notum facimus universis, quod nos omnibus melioribus modo, via, iure, causa, stilo, ordine atque forma, quibus melius et efficacius possumus et debemus, facimus, constitui- mus, creamus et solempniter ordinamus in nostrum verum, indubitatum et legittimum sindicum, procuratorem, actorem, factorem, negociorum, ge- storem et nuncium specialem atque generalem, ita1 quod specialitas generalitati non deroget nec econtra, religiosum virum fratrem Iohannem de Hoffen- heym, capellanum nostrum ac dicti hospitalis et ordinis professum, presen- tem et huiusmodi procuracionis onus in se sponte suscipientem, ad procu- randum, tractandum, expediendum et complendum singula negocia, causas quascunque spiritualem aut generalem, iurisdictionem recipientem et requi- rentem, cum quibuscunque personis, cuiuscunque status, gradus, condicionis, eminencie aut dignitatis fuerint et esse censeantur, eciamsi regalis, cardinalatus, pontificalis aut quavis alia prefulgeant dignitate, coram quibuscunque iudicibus, legatis, auditoribus vel commissariis ordinariis vel extraordinariis, delegatis vel subdelegatis seu locumtenentibus eorundem ecclesiasticis vel secularibus, da- tis seu dandis, impetratis seu impetrandis, necnon ad agendum et comparendum pro nobis et dicto nostro ordine, nosque et iura nostra defendendum, libellum seu libellos et quascumque peticiones alias dandum, reddendum verbotenus vel in scriptis et contra nos editis et oblatis recipiendum, excusaciones dilatorias et peremptorias et quascunque alias ante litis contestacionem vel post, necnon quascunque protestaciones seu requisiciones proponendas et prosequendas et contra nos propositas recipiendum et ad easdem respondendum, satisdandum et quamcunque satisdationem vel caucionem, si necesse fuerit, in qualibet parte litis prestandum et sibi prestitas recipiendum, litem seu lites contestandum necnon de calumpnia vitanda et veritate dicenda ac quodlibet aliud licitum iuramentum in animam nostram prestandum, ponendum et articulandum, po- sicionibus et articulis respondendum, testes, litteras et instrumenta et quevis alia probacionum genera producendum et productis ex adverso respondendum

    et obiciendum, testes contra nos productos iurare videndum et contra ipsos et eorum dicta dicendum, crimina et defectus opponendum, replicandum, dupli- candum, triplicandum, quadruplicandum, attestationes testium publicari viden- dum, in causa seu causis renunciandum et concludendum, iudicis officium im- plorandum, beneficium restitucionis in integrum et absolucionis simpliciter vel ad cautelam petendum et obtinendum, ius, sentenciam et sentencias tam inter- locutorias arbitrales quam diffinitivas ferri petendum et audiendum et ab ipsis et quolibet alio gravamine nobis illato vel inferendo, si opus fuerit, provo- candum, appellandum, reclamandum et supplicandum, apostolos petendum et recipiendum, expensas taxari petendum et recipiendum, litteras quascunque et mandata tam de gracia, quam de iusticia impetrandum et eis utendum, loca et iudices eligendum et recusandum et de eis conveniendum et super premissis omnibus et singulis transigendum, componendum, paciscendum et concordandum et generaliter omnia alia et singula faciendum, procurandum, gerendum et exercendum, que veri procuratores facere possent et deberent et que in pre- missis et circa premissa seu quodlibet premissorum et dependencium, emer- gencium et connexorum ex eis necessaria fuerint seu oportuna et que nosmet dicere, facere et exercere possemus, "si premissis omnibus et singulis perso- naliter interessemus, eciam si que sint, que mandatum exigant magis speciale et maiora essent, quam in presenti procuratorio sint expressa, ac eciam si causa talis nature existat, quod presenciam nostram requirat, dantes et concedentes dicto nostro procuratori plenam et liberam potestatem et speciale mandatum predicta omnia et singula nomine nostro faciendum, gerendum et exercendum, necnon unum vel plures procuratorem vel procuratores in premissis omnibus et singulis seu eorum quolibet subsituendum ante vel post litis contestacionem ac substitutum vel substitutos revocandum et onus procuracionis in se reassu- mendum tociens, quociens sibi videbitur expedire, relevantes dictum nostrum procuratorem et substitutum vel substituendos ab omni onere satisdandi promittentesque notario nostro publico infra scripto legittime stipulantes et recipientes habere velle ratum et gratum, quidquid per dictum nostrum pro- curatorem ac substitutos vel substituendos ab eo actum, factum, gestum sive procuratum fuerit in premissis sive aliquo premissorum, iudicio sisti et iudi- catum solvi sub omni nostrorum et magisterii1 seu preceptorie nostre bonorum obligacione et ypotheca cum omnibus et singulis suis clausulis necessariis et oportunis. In quorum omnium fidem, robur et testimonium presentes litteras sive presens publicum instrumentum huiusmodi procuracionis mandatum in se continens exinde fieri et per notarium publicum infrascriptum subscribi et publicari mandavimus nostrique sigilli iussimus appensione communiri. Datum et actum in castro nostro Horneck Herbipolensis diocesis anno a nativitate do- mini millesimo quadringentesimo vigesimo quarto indicione secunda mensis augusti die duodecima hora terciarum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini divina providencia pape quinti anno septimo, presentibus discretis viris Godehardo de Brachel, armigere Co-

    loniensis et Iohanne de Biebelnheym, clerico Maguntine diocesis, testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis.

    Et ego Theodricus Coci de Gressen clericus Treverensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi procuratoris constitucioni, rati- habicioni, promissioni omnibusque aliis et singulis, dum, sicut premittitur fierent et agerentur, unacum prenominatis testibus presens fui eaque sic fieri vidi et audivi. Ideo hoc presens publicum instrumentum exinde confeci, con- scripsi et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis . et consuetis signavi unacum appensione sigilli domini mei magistri et pre- ceptoris antedicti in fidem et testimonium premissorum requisitus.

    IV, 172. Editum ap. Caorsinum et ap. Wolfgangum Senner Privilegia et immunitates or- dinis s. Iohaunis. Lipsiae 1620. fol. D. IIII v. 1. itaque B. 2. magistry B.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.