Ordinis Theutonici, Nr. 409, S. 350
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 409, S. 350


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis . . magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Quanto maiora pro defensione christianitatis
discrimina sustinetis, tanto benigniori vos debemus oculo intueri et libencius, ubi cum iusticia possumus, vestris vestrorumque commodis providere. Eapropter, dilecti1 in domino filii, vestris postulationibus annuentes presentibus vobis lit- teris indulgemus, ut in locis, que de Sarracenorum manibus poteritis cum auxilio celestis gracie liberare, si non fuerint sedes episcopales in eis, ecclesias construatis, que soli Romane ecclesie debeant subiacere, ita ut a nullo prela- torum ecclesie post Romanum pontificem aliquid iuris in eis valeat3 vendicari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum etc.
Sine dato: I, 70; II, 110v. n. 68; A. 20 n. 66 Latine et Germanice; D. 67 Germanice. 1. deest I. 2. valeant I.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 409, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/5be2dc4d-db80-4e43-88b6-fa50e63ea70c/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success