Ordinis Theutonici, Nr. 71, S. 70
Ordinis Theutonici, Nr. 71, S. 70
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Henricus dei gracia rex Cipri casale de Clavodie cum omnibus pertinenciis suis, sicut dominus Iohannes de Milmars eum in integrum possidebat, in villanis, agris cultis et incultis, in arboribus, in chevagiis, aquis et in omnibus dricturis eidem casali pertinenciis1 et domum, que fuit Druonis de Bedort, cum ambitu suo in Nichosia dono et concedo vobis, fratri Hermanno, venerabili magistro sancte domus beate Marie hospitalis Alamannorum in Ierusalem et conventui eiusdem domus presenti atque futuro libere et quiete et absolute in perpetuam elemosinam possidendum. Vos autem, venerabilis magister et conventus dicte domus, mihi domos, quas bone memorie Haymericus, quondam rex Cipri, avus meus, vobis in Nichosia per privilegium dederat, aquitatis, ab omnibus iniuriis et querimoniis me et heredes meos penitus absolventes. Ut autem ista donacio vobis et successoribus vestris stabilis permaneat et inconcussa, presens privi- legium sigillo meo sigillari precepi et subscriptis testibus roborari, quorum hec sunt nomina: Guillelmus de Riveto; Aymericus Barlays; Amalricus de Bes- sano; Gauvanus; Hugo de Gibeleto. Actum apud Nicossiam anno ab incar- nacione domini m° cc° xx° ix° secunde indictionis mense iunii.
I, 37 n. 84. 1. B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 71, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/5d1a2722-4b64-4dc8-9954-6950b7af026d/charter>, accessed at 2025-02-08+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success