Ordinis Theutonici, Nr. 182, S. 178
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 182, S. 178


Rudolfus, dei gracia Romanorum rex semper augustus, universis imperii Romani fidelibus per Austriam, Styriam, Karinthiam, Marchiam et Carniolam constitutis presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Volentes honorabiles et in Christo dilectos fratres hospitalis sancte Marie de domo Theu- tonica in singulis et universis graciis, libertatibus et iuribus suis, quibus per
veros dictarum terrarum principes sunt dotati, illesos perpetuo conservari, uni- versis et singulis vobis sub obtentu gracie nostre districte precipiendo man- damus, quatenus eosdem in prefatis graciis, libertatibus et iuribus favorabiliter confoventes nullis ipsos in illis perturbacionum incommodis affici permittatis. Si quis autem hoc nostre maiestatis edicto temere vilipenso eorundem fratrum iuribus fuerit iniurius aut honoribus inhonorius1, gravem nostre maiestatis offensam se noverit incursurum. In cuius rei testimonium presens scriptum maiestatis nostre sigillo duximus roborandum. Datum Wienne kal. martii in- dictione vi* anno m° cc° Ixx° vii° regni vero nostri anno quinto.
VI, 357 v., unde citat Boehmer reg. Rud. n. 337. Titulus: Sequitur tenor litere domini Rudolfi regis Romanorum sigillo suo regio in pressula pergameni appendente sigillate super con- servacione libertatum fratrum Theutonicorum. 1. inhonoriis B.
183. 1298 febr. 20 Wiennae. Albertus, Austriae dux, fratribus o. Th. Wien- nensibus confimiat privilegium insertum supra n. 179. Nos Albertus, dei gracia dux Austrie et Styrie, dominus Carniole, Marchie ac Portusnaonis, universis tam pressentibus quam futuris, ad quos presentes pervenerint, declaramus, quod in nostra constituti presencia viri devoti com- mendator et fratres domus Wiennensis ordinis fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Ierusalem privilegium quoddam integrum, salvum, non cancellatum, non abolitum nec in ulla sui parte viciatum, ipsis fratribus et ordini ab illustri quondam principe domino Friderico, duce Austrie et Styrie, antecessore nostro recordacionis preclare, concessum liberaliter et indultum, exhibuerunt nobis ex parte ordinis humiliter supplicantes, quatenus idem privi- legium ipsis innovare, approbare et confirmare dignaremur de gracia speciali. Cuius quidem privilegii tenor per omnia talis est:
I. n. s. e. i. t. a. Fridericus (cet. supra n. 179) anno incarnacionis do- minice m° cc° xl° indictione xiii* coram (cet. usque) fide dignis. Nos itaque gestientes operibus pietatis votis sinceris applaudere et ordinis prelibati, quem spirituali caritate prosequimur, ampliare comoda et profectus, pro reverencia summi regis et nichilominus ad deprecativam predictorum fra- trum instanciam prenotatum privilegium, sicut de verbo ad verbum expressum est, favorabiliter approbamus, innovamus et scripti huius patrocinio confirmamus. In cuius rei testimonium et robur perpetuo duraturum hanc exinde paginam conscribi fecimus et sigilli nostri appensione muniri. Datum Wienne x° ka- lendas marcii anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo viii* indictione undecima.
VI, 356. Continetur in documento infra n. 184 de 1299 nov. 4.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 182, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/702b823a-7a6b-4106-80bf-99946edcb69e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success