Ordinis Theutonici, Nr. 470, S. 370
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Augmentum honoris et commodi vestre religioni producitur, si clerus eiusdem sub illo habitu videatur, qui et divinis sit aptus officiis et decori clericalis conveniat honestatis. Hinc est, quod nos digne vo- lentes, ut universi fratres clerici vestri ordinis discernantur ab aliis vestis dif- ferentia congruentis, quod iidem super vestes alias libere camisiis albis utantur, vobis auctoritate presentium indulgemus. Caeterum, quia divinum officium secundum ordinem sancti sepulchri pro eo, quod a pluribus ex iisdem fratri- bus clericis ignoratur, vix absque scandalo, sicut accepimus, in vestro potest ordine observari, quod illud secundum ordinem fratrum predicatorum amodo in vestris ubique domibus celebretur, vobis concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumserit, indigna- tionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se no- verit incursurum. Datum Laterani idibus februarii pontificatus nostri anno primo.
Originale quondam Mergenthemense cum bulla in filis sericcis appensa, nunc in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi. R. 89 inter Mergenthemensia n. 50. Ex originali tunc Mcrgen- thcmensi ed. de Wal Recherches 11,351 n. 5. Originalo cum bulla in archivo Regimontano; cf. Napiersky in Indice I, 17 n. 65; A. 16 p. 36 „Biiruli"; p. 68 „in Marpurg*.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 470, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/729e33c4-b8c1-44c6-a9d3-18f40735739b/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success