Ordinis Theutonici, Nr. 328, S. 310
Honorius episcopus servus servorum dei magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam bene- dictionem. Quociens a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petencium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postu
lationibus clementer annuimus et domum vestram, in qua estis ad dei laudem et gloriam et defensionem suorum fidelium et liberandam dei ecclesiam con- gregati, cum omnibus possessionibus et bonis suis, que inpresenciarum legitime habere cognoscitur aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci tam trans mare quam cis mare, vobis auctoritate apostolica confirmamus et1 perpetuis futuris temporibus sub apostolice sedis tutela et protectione consistant. Ut autem vobis ad curam animarum vestrarum et sa- lutis plenitudinem nichil desit atque ecclesiastica sacramenta et divina officia vestro sacro collegio exhibeantur commodius, statuimus, ut liceat vobis ho- nestos clericos et sacerdotes secundum deum quantum ad vestram conscientiam ordinatos undecumque ad vos venientes suscipere et tam in principali domo vestra quam eciam in obedienciis et locis sibi subdictis vobiscum habere, dummodo, si e vicino sint, eos a propriis episcopis expetatis iidemque nulli alii professioni vel ordini teneantur obuoxii. Preterea nulli persone extra vestrum capitulum sint subiecti tibique, dilecte in domino fili magister, tuis- que successoribus tanquam magistro et prelato suo deferant secundum vestri ordinis instituta. Quicunque vero in cimiterio vestro elegerint sepeliri, ad se- pulturam recipiendi, educendi et sepeliendi, nisi forte excommunicati vel no- minatim fuerint interdicti aut eciam publice1 usurarii, facultatem liberam ha- beatis, salva tamen iusticia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani xv kal. februarii pontificatus nostri anno v.
Sine d.ito: I, 71v.; 11,107 n. 59; A. 20 n. 57 Latine et Oermanice.— Cumdato: Laterani xv kal.-febr. p. n. a. 5. Originale cum bulla in archivo Regimontano; cf. Napiersky I, 4 n. 14. Apographum vidimationis factae per Bonacursum de ordine cet. et Gailardum cet. d. d. Accon 1277 oct. 19 e domo Ellingensi: R. 39. — Protectionis clausulam transsumsit Nicolaus Pomesa- niensis episcepus 1371 iunii 7 petente Swedero de Pelland o. T. thesaurario, Iohanne auondam Sonchen de Rosinberg et Iohanne Muench de Elbingo, notariis, subscribentibus. Originale cum episcopi sigillo in archivo Regimontano. 1. I. R. ut II. A. 20. 2. sic. Originale; alii: publici.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 328, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/75217cd1-5ee5-4870-b275-98306eea080b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success