Ordinis Theutonici, Nr. 633, S. 429
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 633, S. 429


Urbanus episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Vestre meritis devocionis inducimur, ut vos favore benivolo prosequamur et in hiis, que digne deposcitis, habeamus providencie1 studium efficacis. Exhibita siquidem nobis vestra peticio continebat, quod felicis recordacionis Honorius papa predecessor noster per litteras suas vobis
indulsit, ne quis vobis aut ecclesiis vestris pro reparacione murorum, poucium et vallorum seu pro quibuslibet publicis functionibus aliquas exactiones im- ponat nec alicui liceat vim et libertatem eorum, que predecessor ipse vobis et domui vestre indulsit, per litteras aliquas auferre vel temeritate aliqua vacuare. Nos itaque vestris supplicacionibus inclinati premissa, sicuti idem predecessor vobis per huiusmodi litteras suas indulsit, sic et nos devocioni vestre auctoritate presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem Veterem x kal. septembris pontificatus nostri anno tercio.
Cum dato: IV, 218. — Sine dato: „apud Urbem Veterem" B. 158 et A. 16 p. 103 inter Iuncensia. Originale quondam Iuncense cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appensa in orchivo ordinis Theutonici Vindobonensi. 1. providerc IV.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 633, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/77d3fb17-85ab-47c8-a9b6-7db85bef9d47/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success