Ordinis Theutonici, Nr. 578, S. 409
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 578, S. 409

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum salutem et apostolicam bene- dictionem. Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod nonnulli ex fratribus ordinis vestri, dum adhuc manerent in seculo, rapinas, incendia et depopulaciones1 rerum quamplurium commiserunt, propter quod humiliter petivistis, ut eorum in hac parte providere saluti misericorditer curaremus. Nos itaque vestris devotis precibus inclinati presencium vobis auctoritate con- cedimus, quod fratres vestri presbiteri providi et discreti confessionem pre- dictorum fratrum, qui talia commiserunt, cum super hoc ab eis fuerint requi- siti, audiant et ipsis iuxta formam ecclesie absolucionis beneficium largiantur ac iniungant eciam penitenciam salutarem, ita tamen, quod predicti fratres, qui se reputant fuisse culpabiles in premissis, sine ipsorum discursu seu vaga- cione, quam fieri penitus inhibemus, devotis mentibus iuxta consilium vestrum ordinent et procurent, ut de bonis suis, que in seculo dimiserunt, vel de bonis consanguineorum et amicorum suorum si possint3 passis dampnis huiusmodi congrua satisfaccio impendatur. Datum Viterbii xv kalendas iunii pontificatus nostri anno quarto.
Sine dato: II, 121 v. n. 85. — Cum dato: „anno 4°." A. 16 p. 116 „Treviris". In de- signatione Mitowiensis archivi ap. Schirren p. 131 n. 122 legitur (1258) „Alexander indulget, ut fratres presbyteri possint absolvere omnes illos excommunicatos, qui volunt fieri fratres" Viterbii a. 4°." — Cum dato: Viterbii 15 kal. iunii p. n. a. 4. R. 139 inter Treverensia; A. 20 n. 109 Latine et Germanice cum nota: In Colonia habetur hoc; zcu Tervis A. 16 p. 71 et p. 73 „Colonie". Originale cum bulla in filis cannabinis appensa in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi; ed. Hennes I, 162 n. 177. — Cum dato: Anagnie 8 kal. maii p. n. a. 5 R. 99 inter Alsatica n. 17. 1. depredacioncs A. 20. 2. A. 16 possunt II. II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 578, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/77fdc8e2-8bb6-4c65-ad95-9179fd37665a/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success