Ordinis Theutonici, Nr. 360, S. 331
Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum praelatis, ad quos littere iste pervenerint, salu- tem et apostolicam benedictionem. Etsi apostolice servitutis officium nos constituat omnibus in iusticia debitores, viris tamen religiosis et eis maxime, quos per sedis apostolice privilegia maiori donavimus libertate, specialiter adesse tenemur1, ne iidem, quod absit, malignorum incursibus exponantur, si non fuerit, qui pro eis se murum defensionis opponat. Cum igitur dilecti filii magister et fratres hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani ex eo nobis graviter sit conquesti, quod, cum ipsi a malefactoribus suis passim iniurias sustineant et rapinas, vix3 invenifur, qui congrue illis pro- tectione subveniat, universitati vestre per apostolica scripta mandamus et in obediencie virtute districte precipimus, quatenus illos, qui fratres predictos et eorum homines in personis vel rebus offenderint vel ipsorum domos violenter invaserint aut rapuerint bona sua, tam diu excommunicatos publice nuntietis et lcoa, in quibus eorundem bona detenta fuerint, supponatis ecclesiastico in- terdicto, donec malefactores ipsi ablata universa restituant et de illatis iniu- riis satisfaciant competenter. Datum Laterani v idus februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: II, 101 v. n. 41; A. 20 n. 39 Latine et Germanice; D. 40 Germanice. — Cum dato: Laterani 5 id. febr. p. n. a. 5. R. 27 e domo Ellingensi 10; 11. 196 dubii loci. — Cum dato: Latcrani 3 non. febr. p. a. 7 in transsumto C(onradi) archiepiscopi Coloniensis. dd. iunii 25 in crastino b. Ioh. bapt. (Colonie?), a quo sigillum avulsum, in arcbivo ordinis Theutonici Yindobo- nensi. 1. teneamur B. 27. 2. dum vix RR.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 360, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/7dd6dc4a-c18e-4453-9f09-a39370d78c67/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success