Ordinis Theutonici, Nr. 369, S. 337
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 369, S. 337

Honorius episcopus servus servorum dei universis Christi fidelibus, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Ad eripiendam de paganorum manibus terram illam, quam dominus Ihesus Christus proprio sanguine consecravit, tanto forcius et libencius debent intendere chri- stiani, quanto propius et cercius, ut speramus, eiusdem terre liberatio appro- pinquat. Quisquis enim1 in adventu summi regis desiderat esse tutus, ut ab eo eterne felicitatis premia consequatur, in instantis necessitatis articulo sue debet devocionis indicia demonstrare, securus utique, quod, si ipse oportuno bonorum omnium servierit largitori, nunquam sibi deesse poterit merces magna, cum sit omnipotens dominus largissimus retributor, qui pro terrenis celestia
etl pro transitoriis dat eterna. Ut igitur vos possitis huius retributionis premia promereri, ad mittendum vestre subventionis subsidium terre sancte hilares vos ostendere debetis, et, qui ad eiusdem terre succursum laborare personaliter non potestis, eius saltem defensoribus et propugnatoribus manus vestri auxilii porrigatis. Universitatem vestram itaque rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta vobis mandantes et in remissionem peccaminum iniungentes, quatinus dilectis filiis fratribus domus sancte Marie Theotonicorum, qui ad recuperandam et defendendam terram predictam laborare totis viribus non de- sistunt, in eorum confratriis assumendis, legatis et aliis beneficiis exhibendis habeatis pro dei et nostra reverencia pietate solita commendatos, diligentius attendentes, quod dicti fratres tanquam fideles animarum vestrarum ministri non querunt, que sua sunt, sed que Ihesu Christi, non sibi tantummodo the- saurizant, sed facultates vestras fideliter Christi pauperibus subministrant, quo- rum manus iu thesauris celestibus eas condunt, ubi nec erugo exterminat nec tinea demolitur. Nos enim de beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi omnibus, qui de facultatibus sibi collatis a deo fratribus subvenerint autedictis et in tam sancta fraternitate statuerint se collegas eisque beneficia persolverint annuatim, septimam partem iniuncte penitencie relaxamus. Datum Laterani non. ianuarii pontificatus nostri anno septimo.
Sine dato: R. 5 e domo Norimbergensi; sed missa: „archiepiscopis etc." II, 98 v. n. 32 et A. 20 n. 32 Latine et Gcrmanice cum nota: Et est in Marpurg etc.; D. 31 Germanice. — Cum dato: Laterani non. ianuar. p. n. a. 7; A. 16 p. 01 .in Marpurg". — Cum dato: Laterani id. ianuar. p. n. a. 7; R. 197 dubii loci; A. 16 p. 106 .Traiecti". — Cum dato: Laterani 2 nonas febr. p. n. a. 7. I, 71. — Cum dato: Tibure 2 cal. iunii p. n. a. 9 A. 16 p. 93 „Mechilinia". Originale, de quo bulla avulsa, quondam Veteribus Iuncis, nunc in archivo ordinis Theutonici Vindobonae. 1. autcin II. 2. deest II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 369, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/7fcdf28e-4635-460a-b9b7-5e8474beb5a7/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success