Ordinis Theutonici, Nr. 128, S. 134
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 128, S. 134










Hee sunt elemosine, empciones, confirmationes, commuta- tiones atque privilegia domus sancte Matie Theutonicorum in Iherusalem.
Aput Castrum Regis vineam domini Iacobi Tripolitani, que sita est iuxta vineam domini Boonecase antiqui contra viam de Buchel, que empta est pro c bisantiis.
Item de domina de Amerun emit duo frusta terre1, quorum unum situm est super vineam domini Andree in via de Tertille; aliud vero situm est iuxta viueam de novo plantatam domini Bernardi Divitis super cavam. Item emi- mus a domina predicta unam domum sitam prope domum domini archiepiscopi de Nazareth. Hec domus et predicta frusta terre constiterunt xxx° v* bisantiis.
Item de uxore domini Odonis de Furhun emit unum frustum terre, quod situm est iuxta terram domini Guidonis de Renay in terra Alba et unum pro- puguaculum, quod alio modo appellatur barbacana, quod contiguum est bar- bacane domini Guidonis de Renay, et unam cisternam aque, que est ante do- mum Ferrei-brachei, et unam domum cum cisterna, que in domo est, que sita est iuxta domum domini Symonis Galiothe. Hec predicta empta sunt pro ccc et xxx° bisantiis.
Item a Simone Galiothe totam hereditatem suam ccl bisantiis3.
Item emit domus aput uxorem3 domini Wernerii de Paris tres pecias terre, quarum una sita est infra terram domini Rauli militis et domini Ioseph; alia sita est apud fontem ville, que dicitur Terschia, et eciam est contigua terre sancti Sepulcri; tercia vero sita est in divisa ville, que dicitur Sivenete super viam de Acchon iuxta terram domini Guidonis de Renay. Item emit apud eandem unum ortum et intus unam cisternam, situm supra ortum Brachs- de-ferre et unam domum sitam iuxta veterem curiam. Hec constiterunt ccc et x bisantiis.
ltem emit de domina Dulcia unam vineam sitam inter vineas episcopi et cuiusdam balistarii et duo frusta terre, quorum unum situm est super ter- ram domini Petri Markise in via ville de Fenes; aliud situm est super vineam rufam domini Bernardi Divitis.
Item duas domos, quarum una destructa est, in qua est una cisterna aque; secunda sita est inter domum archiepiscopi et domum domini Henrici. Predicta vero domus destructa sita est ante domum prefati Henrici. Hec pre- dicta constiterunt c bisantiis.
Item emit apud filiam Hugonis Merlin unam vineam inter vineam bali- starii et inter vineam Petri de Schalun et duo frusta terre, quorum unum situm est sub vinea Martini; aliud situm est super vineam rufam domini Ber
nardi divitis, et unam domum, que est retro domum Galterii contra domum Stephani. Hec constant c bisantiis.
Item emit apud dominum Abraam Furnir unam domum, que est inter domum Martini et inter ortum Guillelmi Malinger et retro domum eandem unum ortum parvum et in eo duas cisternas. Hec constant c et x bisantiis.
Item emit de domina Guncelina unum ortum, quod est situm ultra or- tum domini Petri Marchise; quod constat xi bisantiis.
Item emit apud Iohannem filium Marini de Iader unum frustum terre, quod situm est ultra vineam Iacobi de Triple; quod constat c et 1 bisantiis.
Item emit apud dominum Henricum dispensatorem episcopi unam vineam sitam in via Suphie, et est contigua vinee Galterii, et unam domum sitam contra domum archiepiscopi et retro3' domum eandem unum ortum et unam cisternam sitam prope ortum Rogerii et tres petias terre; una sita est apud ecclesiam sancte Marie Magdalene; alia iacet super vineam uxoris domini Mar- tini; tercia sub vinea archiepiscopi. Hec constant d bisantiis.
Item emit de domina Iuliana unam domum sitam prope domum lepro- sorum, que constitit viii4 bisantiis.
Item de domina Margarita duo frusta terre et iii domos et unum ortum pro lxxx et v bisantiis.
Item emit a Guillelmo Tabach duas vineas5 et unum ortum apud The- rum et unum alium apud turonum suspensorum et unam domum pro c et lx bisantiis.
Item a Robelino filio Guillelmi sutoris unam vineam pro c et xxv bi- santiis.
Item a pueris domini Bernardi Divitis et Reinaldo sororio eorum medie- tatem unius moleudini pro xxx° bisantiis.
Item a Iohanne Rosa domum unam pro xv bisantiis.
Item a Poncio, filio magistri Roberti de Ianie, unam vineam et ortum et unam domum et unam cisternam et totam hereditatem suam pro cc et xl° bisantiis.
Item a domino Rodulfo milite Theutonico unum ortum ante ortum pue- rorum fratris Franci prope villam pro 1 bisantiis. *
Item emimus hereditatem Bonicasi pro uxore sua et domino Andrea Burguino et uxore sua et Henrico filio eorum pro cccc bisantiis.
De Kyssereth et Mahus. Item a domino Iohanne de Chanay emimus Kisse- reth et Mahus pro mmm et dccc bisantiis. [Cf. 1230 oct. p. 57 n. 73.]
De Saphet Cadamor. Item emit domus a domina Beatrice filia Galterii et a marito eius Saphet Cadamor pro m bisantiis. [1236 aug. 10 p. 66 n. 84.]
De Caffersyn. Item comes Henricus dedit nobis unum casale, quod vocatur Caphersin. [1193 febr. p. 25 n. 29.]
Item inter illud casale et casale Album unam peciam terre, quam dedit domui Guillelmus de Amigdala et uxor sua, filia comitis Ioscelini.
[1200 oct. p. 31 n. 39.]
De iii carrucis in Saphet. Item eomes Otto de Hennimberch dedit domui tres carrucatas terre et unam domum in Saphet. [1208 sept. p. 34 n. 43.]
Item in eodem casali dedit nobis Castellana uxor Harnulfi aurificis duas carrucatas terre consenciente marito eius. [1231? sept. 11 p. 60 n. 76.]
De ioppen. Item comes Henricus dedit nobis in Ioppen quandam gastinam ad domos faciendas et quasdam vineas. [1196 mart. p. 27 n. 32.]
Item in Ioppen emimus unam peciam terre apud fornacem, que est prope curiam nostram, quam emimus a quadam domina nomine ... pro xxx* bisantiis.
Item emimus per manum fratris Roberti unam peciam terre, que est sita extra villam Ioppen, pro xl* bisantiis.
Ista sunt in Achon. Item comes Henricus dedit nobis unam voltam prope turrem sancti Nicholay. [1193 febr. p. 25 n. 29.]
Item rex Guido dedit nobis veterem curiam prope portam sancti Ni- cholay. [1192 febr. 10 p. 23 n. 27.]
Dc Aguila. Item rex Aymericus vendidit nobis casale Aguilla pro mmm bisantiorum. [1198 febr. 8 p. 27 n. 34.]
De Phergia. Item dedit nobis in Phergia quolibet die laborando in ma- zaro unam .rotulam zuchari. [Ibidem p. 28.]
De casali Umberto. Item idem dedit nobis in pertinenciis casalis Umberti unam clincham frumenti et unam ordei et de singulis c capris, que yhema- bunt in terra predicta, v° carrublas et de singulis aliis x capris ii carrublas et de qualibet carruca iii carrublas et francisiam per totum regnum Cipri.
[Ibidem p. 28.]
De venditione comitis Ottonis. Item a comite Ottone de Henninberch et ab uxore sua Beatrice, filia quondam comitis Ioscelini, et ab Ottone filio eorun- dem, omnem hereditatem, quam ex progenitorum suorum successione predicta Beatrix et Otto filius eius in regno Iherosolimitano possedit et possidere de- buit, diminutione qualibet remota pro septem milibus marcharum argenti et pro v* milibus bisantiorum et cc et 1* bisantiis, quam emit domui dux Lupol- dus Austrie. [1220 maii 30 p. 42 n. 52.]
De Neapoii. Item rex Amalricus dedit domui cccc bisantios in funda Neapolis et duo casalia in pertinenciis sancti Abrahe, scilicet Deldol et Serie.
[1173 mart. 26 p. 7 n. 6.]
De Ierusalem. Item idem in pertinenciis Iherusalem dedit domui de qua- libet carruca rustici unam robbam frumenti et unam ordei et, si predictos cccc bisantios et frumentum domus in locis predictis recipere non posset, re- cipiat in funda Acchon. [1198 febr. 8 p. 28 n. 35.]
De porta David. Item predictus rex Amalricus dat domui nostre in porta David ccc bisantios et xxiiii°' modios frumenti et tantumdem ordei et vi mo- dios legumihum et duo casalia in terra Neapolis scilicet Saphir et Caphirhune, et de qualibet mazera ii rotulas zuchari et de unaquaque pertica in qualibet ebdomada unam chudariam zuchari et iii vineas in montanea, que vocatur de Abel; dat eciam domui libertatem omnimodam eundi et exeundi, vendendi et
emendi per totum regnum Iherosolimitanum, et si domus nostra hec predicta in locis predictis non posset recipere, recipiat in Iherusalem vel Acchon in funda. [1177 oct. 17 p. 9 n. 8.]
De domo regis B(alduini) in Ierusalem. Item imperator Fridericus dat domui domum quandam regis quondam Balduini in Iherusalem et sex carrucatas terre in territorio eiusdem civitatis et domum, quam habuerunt fratres Theutonici ante amissionem terre, cum omnibus pertinenciis, iuribus et possessionibus suis.
[1229 april. p. 55 n. 69.]
De Arabia. Item emimus Arabiam cum omnibus pertinentiis suis, scilicet Berhenne, Mizera, Miscalyn a domina Ysabella de Bethsan et a marito eius pro mmm et dc bisantiis et eadem domina dedit nobis in helemosinam quod- dam casale, quod vocatur Zachanin cum pertinenciis suis. [1234 p. 61 n. 77.]
De Cesarea. Item domina Iuliana de Cesarea dedit domui domos, que fue- runt Georgii Lorrinnive, et woltam Bernardi Falcille cum omnibus pertinenciis suis et gastinam, que est inter ipsas domos et turrim Mallart, cum platea et aliam parvam turrem, que est opposita in cantone civitatis a porta orientali.
[1206 febr. p. 32 n. 40.]
De Noyam et Soffia. Item domus emit Nohyam et Soffiam a pro se-
ptem milibus et c bisantiis. [ante 1239; cf. p. 69 n. 87.]
De ten-a iuxta flumen Accon. Item imperator Fridericus dedit nobis terram iuxta fluvium Acchon subtus turonum de orto domini episcopi usque ad tur- rim sancti spiritus. [1231 dec. p. 60 n. 76.]
De ortia episcopi in Accon. Item episcopus Acchonensis dedit domui duos iardinos super rippam fluminis Acchonensis pro septuaginta v* bisantiis quo- libet anno solvendis de thesauro domus in exaltacione sancte crucis, et post- quam requisiti fuerimus, si predictos bisantios non solverimus, dicti iardini revertentur ad ecclesiam Acchonensem. [1242 april. 30 p. 72 n. 91.]
De terra Montis Syon in turono in Accon. Item abbas et COnventuS Montis Syon
dederunt sub annuo censu domui nostre quandam peciam terre in loco, qui dicitur Mons suspensorum, pro xx bisantiis in kalendis marciis persolvendis, et, si non solverent fratres hos bisantios annuatim, predicta terra ad predictam ecclesiam revertetur. [1239 febr. p. 68 n. 86.]
De vinea Guiot, que (est in)6 novo orto in Accon. Item Gui6t et IohanneS, filii
Michaelis de- Ierusalem, vendiderunt domui quandam vineam, que est in novo orto iuxta viam de Capharsin, pro dcc bisantiis consentiente abbate et con- ventu de Latina, de qua ipsi recipere debent xiii bisantios annuatim in festo omnium sanctorum. [1239 p. 70 n. 88.]
De terra iohannis Griffi in ...6 Item emimus a domino Iohanne Griffo quan- dam peciam terre in eodem orto pro m et dc (bisantiis) consenciente abbate et conventu de Latina, de qua ipsi recipere debent v* bisantios annuatim.
[1235 p. 63 n. 80.]
De Tyro. Item emimus a Guiot et Alberto et Rudulfo et uxore sua do
mum unam extra portam civitatis pro cc et 1* bisantiis, et debent dari an- nuatim iiii°r bisantii pro censu eiusdem.
Item emimus a domina Hensalme, soceri7 domini Menebof, V* carrucatas terre in Saphet et unam woltam pro m et ccc bisantiis.
6Item emimus in Tyro unum ortum super arenam p(ro) cc bisantiis.
6Item emimus in Tyro peciam terre, que tenet V (car)rucatas terre (que cohe)ret terre nostre che in monte .... ti pro lx* v ...
Item confirmat rex Aymericus domum et iardinum, qui fuerunt Pauli et fratris sui, filiorum Theodori de Sarepta. [1200 aug. p. 29 n. 36.]
Item comes Henricus confirmat domui domum et iardinum, que fuerunt Theodori de Sarepta, et ii" carrucatas terre apud Sedinum.
[1195 april. p. 26 n. 31.]
Item Innorannus dominus Bore vendidit domui unam domum in Tyro in presencia regis Iohannis. [1222 april. p. 45 n. 56.]
Item rex Iohannes confirmat domui vendicionem domus predicte.
[1222 april. p. 46 n. 57.]
Item Conradus marchionis Montis ferrati filius dedit Martino Rochia civi Ianuensi domum Theodori Suriani in Tyro. [1189 sept . p. 21 n. 24.]
Item predictus Martinus Rochia civis Ianuensis dedit domui in presentia patriarche domum ipsius Theodori Suriani in Tyro pro cc bisantiis.
[1211 febr. 14 p. 36 n. 45.]
De Cabecia in ... Item vendidit domui Sitalmale quartam partem unius casalis, quod vocatur Cabecie, consentientibus filiis suis Monsur et Silman; confirmatio Rauili Tyrensis. [1239 ianuar. 24 p. 67 n. 85.]
De Corfie in Taba(ria). Item dominus Philippus de Malgastel et uxor sua dat domui casale unum in pertinenciis Tabarie, quod vocatur Corsie.
De Arabia et hospitalariis. Item magister et conventus hospitalis sancti Io- hannis, postquam receperint v* milia bisantiorum, nichil penitus habent petere in casali Arabie. [1240 p. 70 n. 89.]
Dc turri sancti Nicholay super portam. Item reX AymericUS tledit domui tUT-
rem super portam sancti Nicholay. [1198 aug. p. 28 n. 35.]
De hospitali Armeniorum. Item rex Guido dedit nobis domum, in qua sole-
bant hospitari Armeni, aut plateam iuxta eandem domum.
[1190 sept. p. 22 n. 25.] De terra Galopini. Item magister hospitalis et conventus reliquerunt nobis
hereditatem Galopini. [1192 febr. 2 p. 23 n. 26.]
De barbacana prope portam s. Kicholai. Itom C0mes HenricUS tledit domui bar-
bacanam, turres quoque et fossatum a meta proprisie usque ad portam sancti Nicholai. [1193 p. 24 n. 28.]
De barbacana prope domum senescalci. Item reX lohannes dat tlomui barbaca-
nam, que extenditur de domo senescalci usque ad portam Gaufridi Torti.
• [1217 aug. p. 41 n. 50.]
De lucro, quod habent fratres in armis. Item rex Iohannes confirmat domui lu- crum, quod habebant homines sui eo absente in armis. [1221 mart. p. 45 n. 55.]
De terra Garuerii Alamanni. Item rex Iohannes confirmat domui terram, quam dedit Garnerius Alamannus, que fuit Iuliani de Falouse, et iardinum, qui coheret areis de tarsia. [1217 aug. p. 41 n. 49.]
De libertate fratrum vendendi et emen di. Item comes Henricus dat domui liber- tatem vendendi et emendi ad usus proprios. [1191 oct. p. 26 n. 30.]
De domibus G(erardi) Fortis. Item Gerardus Fortis dat domui domos suas in rua caldariorum Acchon. [1242 aug. 18 p. 73 n. 92.]
De c bisantiis in Accon. Item princeps Anthiochie dat domui in funda et in cathena Acchon c bisantios. [1228 iunio ineunte p. 53 n. 64.]
De septem milibus bisantiorum in Accon. Item habemus de concambio Maronis in cathena et funda Acchon septem milia bisantiorum. [1244 iul. 7 p.75 n. 98.]
Confirmatio imperatoris Friderici et imperatricis per regnum Ierusalem. Item impera-
tor Fridericus et uxor eius regina filia regis Iohannis confirmant domui omni- modam libertatem et omnia, que habemus et habituri sumus in toto regno Iherosolimitano, et confirmant nobis donationem regis Iohannis.
[1226 ianuar. p. 47 n. 58.]
De investicione magistri et Iacobi de Amigdala. Item in presencia imperatoris
magister noster investivit Iacobum de Amigdala de omnibus, que eum contin- gebant ex parte matris sue, et ipse Iacobus magistrum et fratres investivit de eisdem in regno Ihrosolimitano. [1226 iulio p. 49 n. 60.]
De concambio Iacobi dc Amigdala et domus. Item Iacobus de Amigdala Commu-
tavit cum domo nostra totam terram suam, quam tenebat a domo nostra in feudo, pro sex milibus et cccc bisantiis. [1228 april. 20 p. 51 n. 63.]
Confirmacio imperatoris de piedictu. Item confirmavit imperator Fridericus no- bis eandem commutationem et in presencia sua facta fuit.
[1229 april. p. 53 n. 65.]
De concambio Mebelie et Trefile. Item confirmatio imperatoris de concambio, quod fecit domus nostra cum domino Iacobo de Amigdala de Mebelye casale, quod dederunt fratres ei pro Treffile et castro novo, quod dicitur Monfort.
[1229 april. p. 54 n. 67.]
De sex miiibus et cccc bisantiis in Accon. Item imperator Fridericus dedit no- bis in funda et cathena Acchon sex milia et cccc bisantios in elemosinam.
[1229 april. p. 55 n. 68.]
De concambio domus Margariti. Item domus dedit imperatori castrum Musani et domum Margariti in excambium pro sex milibus et cccc bisantiis recipien- dis annuatim in cathena et in funda Acchon, et, si hos bisantios habere non possemus, illud excambium ad domum revertetur. [1229 aprili.]
Confirmacio regis Conradi ierosolimitani. Item confirmat nobis rex Conradus filius imperatoris Friderici omnia, que dederunt et concesserunt et consentiverunt8 nobis pater et mater eius, et omnia, que habemus et habebamus in regno Ihe- rosolimitano sive a parentibus suis sive ab aliis. [1243 dec. p. 73 n. 93—97.]
De vendicione Iobannis Torti in Accon. Item Iohannes Tortus vendidit noblS
domum suam, quam habebat in Acchon, pro sexcentis marchis argenti et dcc bisantiis consencientibus in hoc omnibus sibi attinentibus, confirmante eciam venditione hanc domino Iohanne9 de Ybelyno.
De vendicione Iohannis de Conchis in Accon. Item emimus a domino Iohanne de Conchis unam domum in Acchon pro dcxx" marchis argenti, consenciente et concedente imperatore hoc et confirmante nobis barbacanam, quam rex Io- hannes dedit domui, et licenciante unam woltam fieri de predicta domo ad aliam. [1229 april. p. 55 ri. 70.]
De vendicione Iohannis Strakei in Accon. Item emimus a Iohanne Strakei et de Guilion, hominibus Templi, unam curiam retro seleriam pro dc et 1* bisantiis.
De domo retro palmanteriam in Acon. Item dedimUS prO Una domo retro pal-
manteriam cc et lxxx* bisantiis in Acchon.
De curia retro infirmaria in Accon. Item emimus curiam unam a monialibus de Tyro iuxta infirmariam nostram pro m bisantiis in Acchon.
De domo prope infirmariam in Accon. Item de archiepiscopo Iacobinorum emi- mus unam domum, que est prope curiam nostram et prope domum, quam emimus a monialibus Tyri, pro ccc et 1* bisantiis.
De curfa, que dicitur Chissena, in Acon. Item emimus unam curiam retro pa- lacium nostrum Acchon, que vocatur Chisseria, que fuit Nicholay et fratris 8ui scriptorum, pro mm et xxiiii bisantiis.
De domo Raimundi in Aeon. Item emimus a Raimundo scriptore unam do- mum, que iacet retro curiam magistri, pro m et xii bisantiis.
De domo Petri Corvisarii in Acon. Item emimus a Petro Corvisario unam do- mum in rua domus dicti Raimundi pro c et lxx* v bisantiis.
De pecia terre ante barciam dicti Aymonis in Acon. Item emimUS UUam peciam
terre, que est ante barriam domini Aymonis, pro xviii bisantiis et pro censu eiusdem debet solvi dimidius bisantius annuatim10.
De Sydone. Item Balianus dominus Sydonis dedit domui mahumeriam ma- gnam, que est inter duas portas Sydonis, et iardinum, qui dicitur iardinus co- mitisse, ante portam Sydonis et quandam terram, que dicitur terra coci, et ara- trum unum ante Sydonem, vineam eciam quandam, que ibi est.
[1228 febr. 11 p. 50 n. 62.]
Item emimus in eadem villa a rustico uno unam peciam terre, que est in vinea nostra pro xl* bisantiis.
De Tripoli. Item princeps Anthiochie dedit domui quandam peciam terre cum tribus turribus in Tripoli. [1209 sept. 4 p. 35 n. 44.]
De Anthiochia. Item idem princeps dedit domui unum molendinum et vi- neam quandam iuxta ipsum molendinum cum omnibus suis attinenciis in An- thiochia. [1228 ianuar. p. 50 n. 61.]
De Armenia. Item rex Leo dedit domui castrum Amodan et hec casalia: Cespin et Buquequia et Haaiym cum pertinenciis suis, et libertatem omnimodam tam in mari quam in terra in toto dominio suo ih Armenia. [1212apr.p.37n.46.]
De Herenia. Item rex Eython, rex Herrenie, dat domui civitatem Aroniam cum pertinenciis suis. [1236 ianuar. 22 p. 65 n. 83.]
De Cypro. Item Henricus rex Cipri dat domui casale nominatum Clavodie et domum, que fuit Bruonis de Bedort in Nicossia. [1229 iun. p. 56 n. 71.]
Lacuna duarum linearum.
De Ungaria. Item rex A(ndreas) Ungarie dat domui terram Borcha ultra silvas et libertatem fororum et tributorum. [1211.]
Item Andreas rex Ungarie dat domui terram, que vocatur Bursiam, et omnimodam libertatem in eadem terra. [1222.]
De Ubertate numulariorum. Item idem rex dat domui libertatem, quod nullus numulariorum intret terram predictam. [1212.]
De hospitali sancti Iacobi in Andrevilla. Item G(aufridus) princepS Achaye et
Romanie senescalcus dat domui hospitale sancti Iacobi cum omnibus pertinen- ciis suis in Andrevilla et domum unam in castro Clari montis. [1237 iul.]
Consensus prioris et capituli de Andrevilla. Item prior et Capitulum Sancti Iacobi
rogant" dominum papam Gregorium, ut det eis licenciam intrandi ad ordinem nostrum cum omnibus bonis suis. [1237 iun.]
Concessio pape prior(i et) capitulo transeuntes8 (ad) ordinem nostrum. Item CODCeSsit
papa Gregorius eisdem licenciam intrandi ordinem nostrum cum omnibus bo- nis ipsius hospitalis. [1237 sept. 16.]
De estagiis de ViUagort. Item dominus Robertus de Insula dat nobis duas estagias terre, que sunt in contrata de Vileguort et in pertinentiis de Chi- menro. [1239 mart. ex.]
De hospitaii in Barulo. Item Henricus imperator Romanorum vi°" dat domui hospitale sancti Thome in Barulo et in Canato terras laboratas ad x paricla et ecclesiam sancti Nicholai cum omnibus pertinenciis suis in Rigula. [1197 maii 20.]
Confirmatio F(riderici) imperatoris hospitalis in Barulo. Item imperator FridericuS
confirmat domui hospitale sancti Thome cum omnibus pertinenciis suis, sicut imperator H(enricus) nobis dedit, et dat eidem ecclesie vineas et ortum, que fuerunt Bertrandi medici, cum pertinenciis suis. [1204 sept.]
De hospitali sancti Martini in Montepessulano. Item COnSuleS MontispeSSulani et
communitas civitatis dederunt nobis hospitale sancti Martini, quod est prope ecclesiam sancti Thome in suburbio Montispessulani extra portale Salinarie, cum universis domibus, ortis, vineis, campis et altis possessionibus, iuribus et ra.tionibus eidem hospitali pertinentibus. [1228 mart. 15.]
De casali Tuscano. Item imperator Fridericus dat domui casale, quod voca- tur Tuscanum, cum omnibus hominibus et tenimentis et pertinentiis suis et omnimodam libertatem in mari et in terra in toto regno suo. [1206 ian.]
De domo Margariti in Brundusio. Item Fridericus imperator dat domui domum Margariti in Brundusio cum balneo et omnibus pertinentiis suis exceptis the- loneis in moneta. [1215 oct. 20.]
De cc unciis auri apud Messanam. Item imperator Fridericus dat nobis aput Mes- sanam pro mantellis et pellibus agninis cc" uncias auri annuatim. [1217 maii 25.]
Item de cc unciis in Brundusio. Item papa Honorius dedit domui ad peticio- nem imperatoris omnem libertatem, quam habent Templarii et Hospitalarii, et imperator dat nobis cc uncias auri pro mantellis privilegio imperatoris.
[1221 dec.]
De usufructibus»» ecciesiarum per annum. Item imperator Fridericus confirmat domui omnia, que dederunt nobis antecessores sui, et dat nobis omnem eccle- siam vaccantem in dominio suo per annum recipiendo ibi omnes usufructus, nec nobis preiudicetur, si infra annum prelatus in eis fuerit constitutus.
[1223 mart.]
Donatio Lanfranei in Brundusio. Item Lanfrancus filius Milonis de Bogossa in Brundusio dedit nobis unum mansum et duas domos, que sunt in ipso manso, et vineam, que vocatur clausoria dulcis et est prope sanctum Laurencium iuxta terram domini Iohannelli de Verona, et unam aliam domum, que est ad portum Brundusii. [1218 aug.]
De libertate et cl unciis auri in Brundusio. Item imperator FridericUS accipit
fratres et confratres ac servientes et bona domus tam presencia quam futura in protectione sua et confirmat omnia privilegia sua et antecessorum suorum et beneficia eorundem et dat domui cl° uncias auri et omnimodam libertatem tam in mari quam in terra in toto dominio suo, confirmante hoc uxore sua Constancia et filio eorum rege Henrico, sicut in privilegio plenius continetur.
[1221 apr.]
Confirmatio Livonie. Item imperator Fridericus confirmat V(olquino) magistro domus milicie Christi et fratribus suis omnes possessiones et iura in partibus Livonie iuste possidentes" aut in futurum iusto titulo poterunt adipisci et me- tallum, quod super terram vel sub terra poterunt invenire. [1226 maio.]
1. terra B. 2. Haec nota in margine. 3. antea: filiam B. 3*. recto B. 4. cor-
rectum, antea: vii. 5. antea: unam vineam B. 6. in margine B praecisa caete.ra. 7. so-
ceri B. 8. B. 9. dominus Iobannes B. 10. Abbinc dimidia columna vacat. II. ro- gant B. 12. sufrufructibus B. 13. B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 128, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/8736ac4f-b199-494a-9699-d769ff1efe80/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success