Ordinis Theutonici, Nr. 346, S. 322
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 346, S. 322


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Attendentes, quam devote et laudabiliter pietatis operibus et defensioni christiani nominis in transmarinis partibus insistatis, iustis petitionibus vestris libenter annuimus vobisque contra indebitas mole- stias, quantum cum deo possumus, providemus. Unde, quia ad audienciam apo- stolatus nostri pervenit, quod decedentibus ecclesiarum vestrarum rectoribus episcopi et officiales eorum ipsarum nonnunquam ordinacionem differunt et fructus in usus proprios pro sua voluntate convertunt; auctoritate vobis pre- sencium indulgemus, ut, cum ecclesie vestre vacaverint, liceat vobis eas per viginti dies in manibus vestris sine contradictione aliqua retinere, ita quod infra eundem terminum a vobis rector ydoneus diocesano episcopo presen- tetur. Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre concessionis in- fringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani non. februarii pontificatus no- stri anno v.
Sine dato: II, 100 v. n. 30; A. 20 n. 34 Latine et Germanice cum nota: in Mergintheym. D. 35. — Cum dato: IV, 187 v. n. 18; B. 66 e domo Mergenthemensi n. 4. Ioh. 31. Ediderunt Caorsinus fol. C. Senner fol. E. v.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 346, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/8a484ecc-1758-4d8a-813d-8421796da79f/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success