Ordinis Theutonici, Nr. 88, S. 84
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 88, S. 84

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod Guiccardus hu- milis abbas ecclesie sancte Marie de Latiua in Ierusalem una cum capifulo nostro confirmamus et corroboramus vendicionem vinee, quam fecerunt Giot et Iohan, filii Michaelis de lerusalem, vobis fratri Lutolfo et conventui hospi- talis sancte Marie Theutonicorum pro bisantiis sarracenatis vii% quam idem Iohannes tenebat a nobis sub annuo censu bisanciorum sarracenatorum xiii in festivitate omnium sanctorum persolvendorum. Nos vero Guicardus predictus abbas una cum capitulo nostro concedimus vobis fratri Lutoldo et conventui hospitalis sancte Marie Theutonicorum predictam vineam possidendam, ut li- ceat eam vobis vendere et alienare cuicunque volueritis preter militibus et filiis militum et domibus religionum et hominibus communium. Vos quoque tene- mini nobis censum predictum solvere in festivitate omnium sanctorum. Cuius vinee hii sunt termini: ab oriente est vinea, que fuit Iohannis de Conche; ab occidente est iardinus domini Rollaudi militis; a meridie est iardinus eiusdem domus Theutonicorum; a septentrione est via publica. Si vero predictam vi- neam aliquo tempore volueritis vendere, nobis vel successorihus nostris primum insinuare debetis et, si eam emere voluerimus, pro una marcha minus precio, quam ab aliis habere poteritis, nobis eam dare debetis. Si eam nos emere noluerimus, solvetis nobis de venditione bisantios iii sarracenatos Syrie. Ven- dere eam poteritis, cuicunque volueritis preterquam supra dictis personis, salvo per omnia iure ecclesie sancte Marie de Latina. Ut autem presens scri- ptum robur optineat firmitatis, presens scriptum vobis fieri fecimus subscripto- rum1 fratrum testimonio et sigilli nostri plumbei munimine roboratum. Anno incarnationis m° cc° xxx° ix°.
I, 31 n. 69. 1. nihil horum invenitur in B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 88, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/9322963b-5309-4da1-b88a-087b5baa6786/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success