Ordinis Theutonici, Nr. 596, S. 416
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 596, S. 416


Alexander episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepisco- pis et episcopis etc. salutem et apostolicam benedictionem1. Suam ad nos dilecti filii .. magister et fratres hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani querimoniam destinarunt, quod, si contingat eosdem ius patronatus aliquarum ecclesiarum in vestris diocesibus aut decimas vel alios proventus ecclesiasticos ab illis, ad quos pertinent, legitime obtinere vel decimas redimere de manibus laicorum, vos, quantumcumque sitis ab eis humiliter requisiti, ad hoc vestrum assensum adhibere non vultis in grave ipsorum fratrum preiudicium et sui ordinis detrimentum, licet ipsi parati sint sufficientem caucionem prebere, quod decimas ipsas de manu1 laicorum redemptas restituent ecclesiis, in quarum sunt parrochiis constitute, quocieus eis fuerit de redempeionis precio satisfactum. Cum autem dicti magister et fratres et alii de ordine ipsorum illa de causa potissime digni sint favoris gracia specialis, quia hospitalitatis officio ac de- fensioni terre sancte necnon fidei katholice in Livonie ac Pruscie partibus magnanimiter promovende cum omni diligencia et attencione desudant; uni- versitatem vestram attente rogandam duximus et monendam per apostolica scripta precipiendo mandantes, quatinus circa dictos magistrum et fratres pro divina et nostra reverencia benignum et benivolum dirigentes affectum eis super premissis consensum vestrum, quociens opus fuerit, liberaliter tribuatis preces nostras et preceptum taliter impleturi, quod exinde vobis gracie divine premium et favoris nostri proveniat incrementum. Datum Anagnie x kalendas decembris pontificatus nostri anno quarto.
Sine dato: A. 20 n. 101 Latine et Germanice cum nota: In Fr.inkinfort; in Colonia, in Confluencia, in Treviris. — A. 16 p. 115. — Cum dato: R. 61 inter Ratisponensia n. 21. Ex origi
nali quondam Confluentino, nunc Vindobonensi cum bulla in filis scriceis appensa cd. Hennes
1, 116 n. 184. In eodem archivo Vindobonensi extat etiam aliud originale quondam Trevirense (Iuncensc?) eiusdem dati cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appensa. ..Colonie" A. 16 p. 70. Eadem bulla sub eodem dato R. 136 inter Treverensia cum tali initio: Cum dilecti filii fratres h. s. M. Th. etc. 1. Cum dilecti filii fratres hospitalis sancte Marie Theutunicorum Ierosolomitani solum gaudeant de nostra paternali protectione, siiam ad nos querimoniam destinarunt B. 136.
2. manibus R. 136. In sequentibus tantum pauca transposita verba.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 596, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/95167bce-ceb2-472a-8eda-01f3caeb9eef/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success