Ordinis Theutonici, Nr. 239, S. 244
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 239, S. 244

Honorius etc. episcopo Rigensi etc. Magister et fratres militie Christi in Livonia nobis humiliter supplicarunt, ut, cum possessiones habeant in Simi- gallia et contingat interdum, quod in questionibus emergentibus in eos seu in eorum aliquos a venerabili fratre nostro episcopo Semigallie excommunicationis sententia proferatur et propter locorum distantiam eis difficile sit apostolicam sedem adire, quociens id contingit, super hec eis paterna providere sollicitu- dine dignaremur1. Volentes igitur eosdem magistrum et fratres sub religionis obtentu in hoc et in aliis quantum secundum deum possumus exaudire, frater- nitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus requisitus ab eis excom- municationis seu interdicti sententias, quas in eos vel eorum lltca predictum episcopum contingerit3 promulgare, relaxes iuxta formam ecclesie consuetam, nisi idem episcopus a te commonitus eos relaxare curaverit infra terminum, quem ei tua providentia duxerit prefigendum, auditurus postmodum, si quid remanserit questionis, et fine debito decisurus. Si autem te causa predicandi ad loca remotiora ire contingerit2, alicui viro prudenti committas interim vices tuas. Datum Laterani iv idus decembris pontificatus nostri anno vii.
II, 129 v. Cum clausula: „Ita invenitur de verbo ad vcrbum in registro domini Honorii pape in anno XI. Martinus". Datum praebet Livl. U.-B. III reg. p. 6 n. 104 a ex: Porthan Accessio ad Celsii recensionem bullarii Bomano-Sveogothici. Abo 1797. 4. p. 20 n. 49. 1. digna- remini B. 2. B.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 239, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/9e7af0a6-171f-4cce-810d-514e7f4f1215/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success