Ordinis Theutonici, Nr. 352, S. 325
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 352, S. 325


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepi- scopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apo- stolicam benedictionem. Quam laudabiliter dilecti filii fratres hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitam per opera pietatis servicio condi- toris immineant et quot de subventione ipsorum infirmi et pauperes sustenten- tur, neminem, qui christiana lege censetur, utilitas, que de operibus ipsis provenit, patitur iguorare. Sane conquerentibus ipsis accepimus, quod quidam fratres ipsorum sepius de domibus propriis exeuntes contra magistros suos dampnabili rebellione ducuntur et in hoc frequenter a viris ecclesiasticis et secularibus roborantur; quidam eciam ab ipsis fratribus pecuniam recipiunt preter conscienciam aliorum eamque iu preiudicium hospitalis detinent et red- dere contradicunt depositores ipsius in sua malicia defendentes. Quia vero tam graves iniurias predictorum fratrum sustinere nec volumus nec debemus, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus neminem predictorum fratrum quisquam vestrum presumat defendere vel eis in rebellione sua et contumacia favorem aliquem dampnabiliter exhibere, nec pecuniam a quoquam fratrum recipiat vel receptam retineat, nisi ei fuerit de communi fratrum consilio commendata. Si vero aliquis, quod non credi- mus, contra huius apostolice iussionis tenorem venire temptaverit, nisi com- monitus infra viginti dies errorem suam debita satisfactione correxerit, eum usque ad satisfaceionem congruam excommunicationi decernimus subiacere. Datum Laterani non. februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: II, 111 n. 69; A. 20 n. 67 Latinc et Germanice; B. 55 inter Ratisponensia n. 7; D. 69. — Cum dato: IV, 187v. n. 19. Originale, cum bulla in filis sericeis pendente, quon- dam Mergenthcmi minc Vindobonac in archivo ordinis Theutonici.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 352, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a2e7be22-cc8d-4a5f-a04e-9ad8e927d70c/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success