Ordinis Theutonici, Nr. 139, S. 151
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 139, S. 151



Sanctissimo patri ac domino suo Gregorio dei gracia sacrosancte Romane ecclesie summo et universali pontifici devotus eius filius Gaufridus deVilleard(uini), Achaye princeps et Romanie senescalcus, ad sanctorum pedum oscula se devotum. Cum, sicut sanctitati vestre sepius innotuit, hospitale sancti Iacobi de Andrevilla a pie recordationis genitore nostro ad honorem divini nominis et pauperum sustentamen fundatum fuerit et ibidem aliquamdiu hospitalitas visa fuerit reflorere, tandem in eodem frigescente karitate pro defectu rectoris non solum hospitalitas deperiret, verum dicti hospitalis bona a fratribus distra- herentur nec ad ipsius regimen in ipso persone sufficientes et idonee haberentur, nos prudencium virorum usi consilio, iure patronatus, qui ad nos pertinet, cupientes eidem commodius providere, ipsum cum omnibus pertinenciis suis,
quantum ad nos pertinet, ad peticionem fratrum eiusdem hospitali sancte Marie Theotonicorum Ierusalem dedimus et concessimus libere ac pacifice sine contra- dictione aliqua in perpetuum possidendum. Vos vero de solita sedis apostolice benivolencia ad nostram et fratrum dicti hospitalis sancti Iacobi supplicationem ipsis fratribus ad ordinem Theutonicorum concessistis licenciam transeundi et ipsorum habitum assumendi dato vestris litteris in mandatis venerabili patri episcopo Coroniensi, abbati et priori de Zarcaz, quod, si de ipsius hospitalis exempcione sibi constaret et nulli alteri ordini subiaceret, fratribus eiusdem licenciam concederent postulatam. Qui facta diligenter et subtiliter inquisicione, cum de dicta exempcione plenius essent cerciorati et quod nulli alteri ordini esset subiectum, memoratis fratribus auctoritate vestra transeundi ad ordinem Theutonicorum et ipsorum habitum assumendi postulatam licenciam concesse-^ runt. Fratres vero, qui soli digni fuerunt benedictione, fere omnes ipsorum habitum devote et humiliter susceperunt. Postmodum autem Iohannes Mancus et Iulianus, filii iniquitatis et mendacii, qui de communi fratrum sancti Iacobi iudicio pro excessibus et insolenciis suis habitum amiserant nec pro fratribus habebantur, ad vestram accedentes presenciam, verum tacentes et falsum sug- gerentes contra dictos fratres Theutonicos a vobis ad magistrum Bernardum subdiaconum vestrum spoliacionem mencientes litteras impetrarunt, quarum auctoritate ipsos vexantes dictam domum contra vestram et nostram con- cessionem reclamando, quod indigne ferimus, eisdem contra iusticiam dampnum inferunt et gravamen, unde memorati Theutonici iusticiam et innocenciam suam deffendentes bona domus adversus infirmorum et pauperum deputata inutiliter expendere compelluntur. Preterea, quod amplius indignamur, dicti apostate iniquitatem super ihiquitatem apponentes, volentes venerabilis patris Patracensis archiepiscopi et electi Olonensis in causa sua pessima habere patro- cinium et favorem, dicto electo obedienciam facientes spoponderunt, quod, si in dicta causa, quod, quoadusque vixerimus, fieri non potest, poterunt prevalere, ita quod Theutonicis expulsis dictum hospitale optineant contra privilegia exempcionis, quibus constat domum esse exemptam et nulli prelatorum nisi Romano pontifici subiacere, ipsam dicti electi subiacere dicioni, quod nulla- tenus vellemus tolerare. Unde, cum dominus Patracensis archiepiscopus inter omnes prelatos Romanie reverencior habeatur, fere omnes alii prelati ipsius favorem prosequentes dictis Theutonicis fratribus cum ipso se opponunt, partem adversam minus iuste sustinendo. Inde est, quod sanctitati paternitatis vestre supplicamus humiliter deprecantes, quatinus sepius nominatum hospitale secun- dum concessionem vestram et nostram confirmationis vestre privilegium precum nostrarum interventu dignetur vestra paternitas communire perpetuum dictis malignatoribus silencium imponendo, ut, quod tanti patris et nostra auctoritas actum esse ad honorem dei iuste et misericorditer dinoscitur, perhennitatis robore fulciatur et inviolabile conservetur nec in posterum alicui hominum confirmationi vestre ausu temerario liceat contraire, quia nullo modo volumus sustinere, quod tante karitatis plantatio, in qua felicis memorie pater et mater
nostra sibi sepulturam elegerunt, pristine infamie subiaceret, quoniam testante sapiente1,
non bene celestes impia dextra colit. Domus enim, que per fratrum luxum et infamiam corruerat et fere ad nichilum redacta fuerat, unde et viri catholici et matrone, qui caritative suas pro pau- peribus sustentandis helemosinas largiri consueverant, manus penitus ab eadem retraxerant, per dei graciam per Theutonicorum honestatem et providenciam respiravit, unde et dicti viri et matrone largas helemosinas largiendo manum aperiunt largitatis, et ibidem infirmi visitantur, pauperes colliguntur et alia omnia karitatis opera exercentur et fratres omnes oracionibus devotis et vigiliis intenti deo iugiter famulantur. Alii vero
desidie torpore graves luxuque soluti omnia sancte domus diverticula iiicontinencie sue sordibus macularant.
Nos autem miseratione divina L(andus) Messanensis archiepiscopus et R(ainerius) sancte Marie in Cosmedin diaconus cardinalis notum facimus uni- versis presentem paginam inspecturis, nos vidisse et perlegisse litteram non viciatam non cancellatam, nichil additum vel diminutum, sigillo nobilis viri G(aufridi) principis Achaye et Romanie senescalci sigillatam, cuius rescriptum de verbo ad verbum in superiori pagina continetur. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum. Datum Rome aput sanctum Clementem vi° kalendas madii pontificatus domini Gregorii pape noni anno quintodecimo.
I, 52 n. 99. 1. rc. Ovidio Heroid. VII, 130.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 139, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/a3e888de-e0b2-4d5e-ba6c-1acfde540119/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success