Ordinis Theutonici, Nr. 62, S. 64
Ordinis Theutonici, Nr. 62, S. 64
![00000064.png](http://images.monasterium.net/img/collections/OrdinisTheutonici/00000064.png)
![00000065.png](http://images.monasterium.net/img/collections/OrdinisTheutonici/00000065.png)
Balianus dei gracia dominus Sydonis universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis. Humana facta ne temporis prolixitate a memoria homi
num avellantur1, litterarum testimonio decet eternare. Hinc est, quod notum facio universis tam futuris quam presentibus scriptum presens inspecturis, quod ego Balianus dei gracia dominus Sydonis ob reverenciam dei et sancte geni- tricis sue virginis Marie et in remedium anime mee necnon progenitorum meorum iardinum quendam, qui dicitur iardinus comitisse, et vineam quandam et partem quandam terre, que dicitur terra coci, ad aratrum unum ante civi- tatem Sydonis hospitali sancte Marie domus Theutonicorum2 contuli de bona voluntate libere et quiete in perpetuum possidenda. Divisiones vero iardini predicti tales sunt: contra orientem habet viam, que ducit Gasiam; ab occi- dente habens viam rectam, que transit inter iardinos et inter terram domini Rauli Ianuensis; contra meridiem tangens magnum campum, ubi fit canimel; contra aquilonem habens partem vie et olivas domini Guillelmi de Lye. Divi- siones autem supradicte vinee tales sunt: ab oriente habet communem stratam et publicam; ab occidente viam rectam, que vadit inter iardinos contra flumen de ipsa civitate Sydonis; contra meridiem habens olivas domus Templi; contra aquilonem habens olivas domini Brixi. Divisiones vero terre supradicte tales sunt: ab oriente habet viam, que de Sydone ducit directe contra Sareptam; ab occidente habens viam maritimam; contra aquilonem habet campum, qui tangit iardinum domini Egidii; contra austrum nullam habet divisionem aliam, nisi quantum ipsa extenditur terra. Preterea mahumeriam magnam, que est infra3 duas portas civitatis Sydonis, qua exitur versus Tyrum, predicte domui hospitalis sancte Marie Theutonicorum contuli libere habendam et in perpe- tuam elemosinam. Ut autem hec mea donatio tam libere et integre sepe dicto hospitali donata firma sit et rata, nec a meis successoribus et heredibus un- quam possit aut debeat de cetero immutari, minui aut retractari, presens pri- vilegium plumbeo sigillo mei typarii roboratum hospitali eidem scilicet saucte Marie domus Theutonicorum contuli in robur et testimonium sepedicte dona- tionis perpetuo valiturum. Testes huius facti: dominus Daniel de Terremunde; dominus Hugo de Mazelria; dominus Baldovinus, marescalcus; dominus Iof- fridus de Scimle; dominus Ioffridus de Vilier; dominus Michael Egidius et alij quam plures. Acta sunt anno gracie m° cc° xx° viii° undecimo die mensis februa- rii, tempore fratris Hermanni de Salza eiusdem sacre domus magistri.
I, 28 n. 61. 1. avellatur B. 2. thetonicorum B. 3. prius: intra.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 62, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/a457cda9-5029-4ad6-9fc1-515392ac3b1a/charter>, accessed at 2025-02-08+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success