useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 631
Signature: 631

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1263
631. 1263 octbr. 4 apud Urbem Veterem. Urbanus IV repetit Alexandri IV constitutionem n. 593 de 1258 novbr. 22, ex qua ordo Theutonicus ad ecclesias sui patronatus clericos ordinis sui praesentare possit.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 631, S. 428
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 631, S. 428

    Graphics: 
    x

    Urbanus episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis archidiaconis, ad quos littere iste per- venerint, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filio- rum magistri et fratrum hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani nobis est oblata querela, quod, licet eis a sede apostolica sit indultum, ut fratres clericos ordinis sui ad vacantes ecclesias, in quibus ius obtinent patro- natus diocesanis episcopis, responsuros eis de spiritualibus, dictis magistro et fratribus de temporalibus, valeant preseutare; aliqui tamen vestrum se illis super hoc molestos et graves sepius exhibentes predictos fratres clericos, quos dicti magister et fratres iuxta predictum indultum eis presentant ad ecclesias memoratas, instituere denegant in eis pro sue arbitrio voluntatis. Cum autem ipsi apostolice benignitatis auxilium super hoc duxerint humiliter imploran- dum, universitatem vestram rogamus et hortamur attente ad instar felicis recor- dacionis Alexandri pape predecessoris nostri per apostolica vobis scripta preci- piendo mandantes, quatenus provide attendentes, quod idem magister et fratres pro sue religionis meritis nullis molestiis affici, sed piis debent beneficiis con- foveri, vos eis in premissis nullius difficultatis opponatis obstaculum, sed favorem benivolum ad id potius impendatis, ita quod nec ipsi conquerendi de vobis materiam habeant, nec eis super hoc per nos oporteat aliter pro

    videri1. Datum apud Urbem Veterem iiii nonas octobris pontificatus nostri anno tercio.

    Sinedato: A.20n.85 Latine et Germanice cum nota: Prage habetur. — Cum dato: IV, 219 A. 16 p. 117 „Treviris". Or. quondam Mergenthemense cum bulla in filis sericeis appensa in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi. 1. providere IV.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.