Ordinis Theutonici, Nr. 337, S. 317
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 337, S. 317

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis, prepositis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii, fratres domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani, gravem ad nos querimoniam destinarunt, quod quidam eorum vicarii, qui tenentur in suis ecclesiis personaliter deservire, contra voluntatem ipsorum et inhibicionem sedis apostolice vicarios alios in eisdem ecclesiis instituere non formidant, bona illa, que de suis percipiunt vicariis, in usus extraordinarios expendentes. Quia vero, 8icut temporalia metimus, ita et spiritualia1 serere nos oportet, discrecioni
vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus dictos vi- carios, ut in ecclesiis eorundem fratrum vicarios alios instituere minime pre- sumant, immo personaliter, ut tenentur, deserviant3 in eisdem, monicione premissa per ipsorum beneficiorum subtractionem appellatione remota cogatis. Datum Laterani xiii kal. februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: I, 69 v. n. 26; II, 97 v. n. 27; A. 20 n. 27 Latine et Germanice cum nota: In Bysen etc.; R. 154 inter Iuncensia. A. 16 p. 94 „Iuncis". D. 26. — Cum dato: Laterani xiii kal. februarii p. n. a. 5. IV, 185 v. n. 13. Originale quondam Iuncense cum bulla in filis rubris et luteis appendente nunc Vindobonae in archivo ordinis Theutonici asservatur. 1. superflua I.
2. ymmo — deserviant deest I deserviant II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 337, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/aa22f5a9-a96d-4b50-aee7-dcafcf76a196/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success