Ordinis Theutonici, Nr. 74, S. 72
Ordinis Theutonici, Nr. 74, S. 72
![00000072.png](http://images.monasterium.net/img/collections/OrdinisTheutonici/00000072.png)
![00000073.png](http://images.monasterium.net/img/collections/OrdinisTheutonici/00000073.png)
![00000074.png](http://images.monasterium.net/img/collections/OrdinisTheutonici/00000074.png)
Noscant universi presentes et futuri, quod nos, ego frater Haymo vices gerens fratris Hermanni magistri domus hospitalis Alamannorum ac capitulum eiusdem domus, confitemur et testamur nos debuisse abbati et conventui sancte Marie de Iosaphat quinquaginta bisancios sarracenatos censuales annuatim in perpetuum reddendos in festo sancti Martini dicto abbati et domui sancte Ma- rie de Iosaphat pro concessione venditionis casalis Kassareth et gastine eius
dem nomine Mahus cum eorum appendiciis, quod nobis vendidit Iohannes de Chanay miles, et pro quittatione xxx° bisanciorum sarracenatorum, quos habe- bant annuatim censuales in eodem casali, et pro remissione et quitatione tocius iuris, quod in eodem casali et suis pertinenciis habebant vel habere debebant. Nos autem, dictus frater Haymo et capitulum hospitalis Alemannorum, pro utilitate domus nostre pari assensu et una voluntate nostri capituli in com- mutacionem et pagam quinquaginta predictorum bisanciorum in perpetuum damus et assignamus tibi Radulfo, abbati monasterii sancte Marie de Iosaphat, et capitulo eiusdem loci vestrisque successoribus domum, quam tenebat a nobis Rollandus de Tercenal, pro xx" iiii°r bisanciis sarracenatis censualibus et omne ius, quod in ea habemus vel habere debemus, et gastinam unam cum domun- culis et logiis, que sunt in illa, pro xx" sex bisanciis sarracenatis residuis; que domus sita est in platea, qua itur ad cathenam, in vico inferiori prope mare. Gastina vero ab oriente est contigua gastine domini Haymonis militis Ale- manni; ab occidente est via publica, que ducit ad albergam hospitalis sancti Iohannis; a septemtrione est contigua curie archiepiscopi Nazareni; a meridie viculus quidam. Predictam vero domum et gastinam et omne ius, quod. in eis habemus vel habere debemus, tibi prenominato R(adulfo) abbati et conventui sancte Marie de Iosaphat tuisque successoribus tenemur defendere, garentizare et manutenere contra omnes, qui mori possunt et vivere, ita quod dictam do- mum et gastinam cum domibus et logiis suis libere et quiete sine drictura et sine taillia, sine omni exactione et angaria teneatis, possideatis, detis et vendatis et quicquid de eis et in eis volueritis faciatis. Si vero aliquo casu interveniente nos predictum capitulum hospitalis Alemannorum dictam domum vel gastinam vobis abbati et conventui predictis defendere non possemus, in recompensationem eiusdem domus, si a nobis evinceretur, vel gastine, tantum in domibus vel in terris vel aliis possessionibus domui nostre pertinentibus vobis et domui vestre conferre tenemur ad arbitrium et estimationem domini patriarche Ierosolimitani et aliorum virorum proborum, quantum supradictam domum*et gastinam vobis et domui vestre-a nostro capitulo extitit assignatum. Insuper prescriptas commutationes et concessiones a magistro nostro, cum ve- nerit, vel ab eius successore facere teneri promittimus et sue bulle munimine confirmari. Ad maiorem siquidem certitudinem et securitatem predictorum rogavimus venerabilem patrem Geroldum patriarcham Ierosolimitanum aposto- lice sedis legatum, ut presenti scripto sigillum suum in testimonium duceret apponendum. Nos vero dictus G(eroldus), patriarcha Ierosolimitanus humilis et indignus apostolice sedis legatus, ad preces et peticiones dicti fratris Haymo- nis vices magistri gerentis tociusque conventus eiusdem domus presenti scripto sigillum nostrum in testimonium duximus apponendum. Nos autem sepe dictus frater Haymo assensu et voluntate capituli nostri presens scriptum fieri feci- mus et sigilli capituli nostri munimine roborari. Huius rei testes sunt dominus P(etrus) ecclesie Cesariensis archiepiscopus, et Thomas eiusdem ecclesie archi- diachonus; frater Luttolfus, preceptor dicte domus; frater Gonterus, marescal
cus; frater Conradus Dessohen, castellanus; frater Henricus de Pluiose; frater Bruno, minor preceptor. Actum est hoc anno ab incarnatione domini m°cc°xxx° mense octobris.
I, 34 n. 78.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 74, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/ab058bfa-0921-4b2b-bb84-79bb2f2d069a/charter>, accessed 2025-02-10+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success