Ordinis Theutonici, Nr. 367, S. 334
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 367, S. 334



Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus domus militie Templi salutem et apostolicam benedictionem. Quanto vos ampliori caritate diligimus, tauto nobis amplius displiceret, si, quod absit, reprehensione seu etiam irrisione dignum aliquid faceretis. Siquidem privi- legia fratribus domus sancte Marie Teutonicorum ab apostolica sede concessa manifeste demonstrant, quod ordo vester in clericis et militibus ac aliis fra- tribus, Hospitalis vero in pauperibus et infirmis in ipsa domo iam dudum ex- titit institutus et per sedem apostolicam confirmatus. Licet autem fratres ipsi tum propter negligentiam suam, dum essent pauci et pauperes, tum etiam propter scandali vestri metum tam in habitu deferendo quam in quibusdam aliis aliquando contra institutionem fecerint memoratam, nos tamen inclinati sue religionis merito et precibus carissimi in Christo filii nostri F(riderici), Roma- norum imperatoris illustris semper augusti et regis Sicilie, qui in die corona- tionis sue id a nobis pro speciali munere postulavit1, institutionem ipsam de communi consilio fratrum nostrorum nostro privilegio confirmavimus, domum ipsam aliis privilegiis, indulgentiis et libertatibus munientes. Aecepimus autem, quod vos occasione alborum mantellorum, super quibus deferendis specialem a nobis indulgentiam impetrarunt3, pro eo quod in hoc specialiter fecisse contra institutionem huiusmodi videbantur, moti estis aliquantulum contra eos, quod quantum sit vestra religione indignum, quisquis recogitare volueYit, facile re- cognoscet . Si enim vos ab huiusmodi motu nec apostolica nec imperialis re- verentia cohibet, cohibere saltem omnium id audientium subsanatio vos deberet, quibus videtur sicut est revera ridiculum vos indigne ferre alios a vobis album portare mantellum presertim a vestro habitu sic distinctum signaculo speciali, ut timeri non possit, ne quis unius ordinis fratres ordinis esse alterius arbitretur. Ideoque circumspectionem vestram attente rogandam duximus et hortandam, quatinus omni rancore deposito, si quem forte contra dictos fratres occasione huiusmodi concepistis, ambuletis in caritatis spiritu et unitatis vinculo cum eisdem, eorum profectum, sicut decet viros religiosos, proprium reputantes, ita quod idem imperator, cum illuc deo dante pervenerit, fraternam inter vos inveniat unitatem, quia, si aliter faceretis3, non solum apostolicam et imperialem incurreretis offensam, verum etiam in detractionem vestram ora quorumlibet audientium laxaretis. Datum Verul. xv kal. maii pontificatus nostri anno sexto.
Sine dato: A. 20 n. 78 Latine et Germanice cum nota: Dis privilegium is zcu Mergintheym. D. 80; R. 73 Mergenthcmensium 23. — Cum dato: I, 76 v.; II, 114 n. 70. Originale cum bulla in filis cannabinis pendente in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi, edidenint de Wal Recherches I, 375 et Hennes I, 64 n.60. 1. cf. ad n. 309. 2. 1221 ianuar. 9. n. 308. 3. faceritis W. H.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 367, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/ae87e750-cd3b-443a-b90e-93a9d401cba7/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success