Ordinis Theutonici, Nr. 184, S. 179
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 184, S. 179


Nos Heinricus, dei gracia Bohemie et Polonie rex, Karinthie dux, Tyrolis et Goricie comes, Aquilegiensis, Tridentiue et Brixnensis ecclesiarum advocatus, ad noticiam universorum tenore presencium volumus pervenire, quod nos prede- cessorum nostrorum vestigiis inherere cupientes, illorum precipue, qui sacras religiones et pia loca suis favoribus et beneficiis extulerunt, omnes gracias, libertates et exempciones, quas clare memorie illustris quondam dominus Ul- ricus, dux Karinthie, predecessor noster, donavit et concessit suo privilegio ordini fratrum Theutonicorum in dominio nostro Karinthie, Carniole et Marchie, sicut provide, rite ac racionabiliter facte et concesse sunt, approbamus, rati- ficamus easque auctoritate presencium confirmamus, dantes presentes litteras nostro sigillo munitas in testimonium super eo. Datum Tyrolis anno domini millesimo trecentesimo vicesimo nono die iii° februarii indiccione duodecima.
VI, 357 v.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 184, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/afb3eea9-f15a-4e3a-ad70-97ab404e49db/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success