Ordinis Theutonici, Nr. 327, S. 309
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 327, S. 309


Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus [pa- triarchis,]1 archiepiscopis et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste per- venerint, salutem et apostolicam benedictionem. Quia plerumque veri- tatis integritas per minorem intelligentiam aut malitiam hominum depra- vatur, non videtur incongruum, si ea, que non manifesta dicta videntur, ad omnem ambiguitatis scrupulum amovendum evidentius exponantur et tur- batoribus veritatis omnis auferatur contratlictionis occasio, quatenus ea, que dicta sunt, nulla valeant obumbratione fuscari. Accepimus autem, quod, cum dilectis filiis .. magistro et fratribus domus hospitalis sancte Marie Theutoni- corum Ierosolimitani duxerimus concedendum, ut de laboribus, quos propriis manibus vel sumptibus excolunt, de possessionibus habitis ante concilium ge- nerale nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis nihilominus post ce- lebrationem generalis concilii contra indulgentiam sedis apostolice decimas de predictis possessionibus exigere ac extorquere presumunt, ac prava et sinistra interpretatione apostolici privilegii capitulum pervertentes asserunt de novalibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse scriptum. Quoniam igitur ma- nifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem huiusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis, quas deduxerunt vel deducunt ad cultum, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, liberi penitus sint et immunes, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi vel quomodolibet ipsos contra iustitiam molestandi, vobis per apostolica scripta mandamus et districte precipimus, quatenus omnibus panochianis vestris
auctoritate apostolica prohibere curetis, ne a memoratis fratribus de nova- libus vel aliis terris post dictum concilium acquisitis, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, seu de nutrimentis animalium suorum nullatenus de- cimas exigere vel extorquere presumant. Nam si de novalibus tantum vel- lemus intelligi, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus. Quia vero non est conveniens vel honestum, ut contra statuta sedis apostolice ve- niatur, que obtinere debent immobilem firmitatem, mandamus vobis firmiterque precipimus, ut, si qui canonici, clerici, monachi vel laici contra privilegia sedis apostolice predictos decimarum de novalibus vel terris predictis exaccione gravaverint, canonicos, clericos sive monachos contradictione et appellacione cessante, sicut iustum fuerit, monicione premissa ab officio suspendatis, laicos excommunicationis sententia percellatis et tam excommunicationis quam suspen- sionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter obser- vari, salva moderatione concilii generalis. Ad hec vobis presentium auctoritate mandamus atque precipimus, quatenus, si quis in predictos fratres manus violentas iniecerit, eum accensis candelis tam diu sicut excommunicatum pu- blice nuncietis et faciatis ab omnibus caucius evitari, donec congrue satisfaciat predictis fratribus et cum litteris diocesani episcopi rei veritatem continen- tibus apostolico se conspectui representet. Datum Laterani xv kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.
Sine dato: I, 76; II, 109 v. n. 65; R. 143 inter Treverensia. — Cum dato: Laterani xv kal. febr. p. n. a. 5. IV, 184v. n. 12. Ioh. 30. Originale, quod quondam Veteribua Iuncis fuisse per- hibetur, cum bulla plumbea in filis sericeis rubris et luteis appendente in archivo ordinis Theuto- nici asservatur. — Alterum originale, cui deest modo bulla, in archivo Regimontano, ubi etiam tria asservantur transsumta: 1. confectum Accon 1277 aug. 30 requirente Iohanne magno prae- ceptore auspiciis Thomae ord. praedic, Ierosolimitani patriarchae et ministri Acconensis ecclesiae, ap. sed. legati, per Iohannem clericum Acconensem, ecclesiae s. crucis Acconensis assisium; quod memoratur iu R. 10 in domo Nurenbergensi n. 18; 2. confectum Accon 1281 sept. 12 requirente religioso fratre Iohannc de Saxonia, procuratore, syndico domus Alamannorum, sub auspiciis Gau- fridi, Ebronensis episcopi, Eliae Ierosolimitani patriarchae, ministri Acconensis ecclesiae et apo- stolici legati (cuius appendet sigillum), Rampnulphi Nicossiensis archiepiscopi, per Iohannem cle- ricum Acconensem, assisium, notarium apostolicum. — Ediderunt Caorsinus B. 8v., Senner p. E., Duellius II, 5 n. V et e transsumto de 1281 sept. 12, Livl. U.-B. I, 63 n. 60. — Cum dato: Ti- bure 4 nonas iunii p. n. a. 5, simplex copia in archivo ordinis Theutonici Vindobonae asservatur, quae iam dudum fuit domua Vindobonensis. — Cum dato: Laterani x kal. iulii p. n. a. 8. I, 76. 1. Duellius.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 327, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/b71b11b3-c89d-4350-9d4b-48f58d0b95c9/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success