Ordinis Theutonici, Nr. 265, S. 257
Rudolfus, dei gracia Romanorum rex semper augustus, omnibus advo- catis, officialibus ac procuratoribus dilectis fidelibus suis graciam suam et omne bonum. Ad noxam vergere nonnumquam cernitur, quod salubriter ad remedium providetur. Proclivis enim est cursus ad malum ac imitatricem natura se in- dicat vitiorum, dum sub pietatis specie committitur inpietas ac veritati com- moditas racionique prerogat se voluntas. Cupientes itaque sic bona et iura sacri imperii iam multis dimembrata temporibus ad debite integritatis formam reducere, quod alias non oporteat iniurias, iacturam et dispendia tollerare, presertim autem viros religiosos, quibus mundane conversacionis homines plerum- que infesti sunt opido et nacta materia malignandi ac exercenda in ipsos malicia gratulantur, presentibus duximus declarandum, quod occasione generalis com- missionis vobis facte de bonis imperialibus et quibuscumque detentis hactenus ad nostre dicionis dominium revocandis dilectis in Christo fratribus hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Iherusalem nullam volumus turbacionis ma- teriam generari, sed bona, que possident, licet sint vel asserantur imperialia, in ipsorum placitum nobis est potestate resistere, donec personaliter per spe- ciale mandatum aliud duxerimus disponendum. In mente etenim revolvimus ac revolvendo cognovimus, quod racione bonorum imperialium iidem fratres in bonis propriis possent recipere detrimentum. Eapropter revocacionem
eorum, que imperialia detinent, nobis specialiter providimus reservaudam. Datum Hagen(ovie) nono kalendas martii regni nostri anno primo.
IV, 277. Cf. Boehmer n. 58.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 265, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/b875b76a-dfc7-4ac0-b536-2f2907cb8e4e/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success