Ordinis Theutonici, Nr. 320, S. 304
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 320, S. 304

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archi- episcopis et episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, de- canis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Milites hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani novi sub tempore gratie Machabei, abnegantes secularia desi- deria et propria relinquentes, tollentes crucem suam, dominum sunt secuti; ipsi sunt, per quos deus orientalem ecclesiam a paganorum spurcitiis liberat, et christiani nominis Inimicos expungnat; ipsi pro fratribus animas ponere non formidant et peregrinos ad sancta loca proficiscentes tam in eundo quaui1
redeundo defensant ab incursibus paganorum. Et, quoniam ad tam sanctum et pium opus explendum eis proprie non suppetunt facultates, universitatem vestram presentibus litteris exhortamur, quatinus populum vobis a deo com- missum collectas facere commoneatis, ex quibus eorum inopia suppleatur. Quicumque vero de facultatibus sibi a deo collatis ipsis subvenerit et in eorum sancta fraternitate statuerit se collegam eisque beneficia persolverit annuatim, septimam ei partem iniuncte sibi poenitentie confisi de beatorum Petri et Pauli apostolorum meritis indulgemus. Cui etiam, cum eum mori contigerit, si tamen nec excommunicatus nec nominatim fuerit interdictus aut publice usu- rarius, sepultura ecclesiastica non negetur. Cum autem fratres ipsius hospi- talis Theutonicorum, qui ad collectam suscipiendam destinati fuerint, in civi- tatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ille interdictus sit, in eorum iocundo adventu pro ipsius hospitalis honore et eorundem militum re- verentia semel in anno aperiantur ecclesie et excommunicatis et nomin»tim interdictis exclusis divina officia celebrentur. Que vero de non excommunicatis et nominatim interdictis eorundem militum fratribus ecclesiastice sepulture tradendis et ecclesiis in eorum adventu excommunicatis et nominatim inter- dictis exclusis semel aperiendis a nobis statuta sunt, vobis archiepiscopis et episcopis mandando precipimus, ut per vestras parrochias faciatis irrefraga- biliter observari, salva in omnibus moderatione concilii generalis. Preterea Iraternitati vestre rogando mandamus, quatinus personas et bona eorum pro reverentia beati Petri et nostra manuteneatis et nullam eis irrogare lesionem vel iniuriam permittatis. Datum Laterani xvii kal. februarii pontificatus nostri anno v.
Sine dato: I, 74 v.; II, 104 v. n. 52; A. 20 n. 50 Latine et Germanice cum nota: In Mar- purg etc. R. 1 n. 2 e domo Norimbergensi. D. 51. — Cum dato: Laterani xvii kal. febr. p. n. a. 5. Ioh. 29. — Or. cum bulla in filis sericeis appensa, quondam Mergenthemense, nunc Vin- dobonae in archivo ois. Thci. — Edideruni Caorsinus B. 8; Senner p. D. 6v.; Duellius Hist. ord. Theut. in appendice 5 n. ITL 1. q. in A. 20.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 320, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/c0a2034e-fe0d-48dd-9374-e9bbeafdb1a0/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success