Ordinis Theutonici, Nr. 528, S. 387
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis etc. salutem et apo- stolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, presencium vobis auctoritate concedimus, ut infra parrochias ecclesiarum vestrarum pro ea por- tione, quam ibidem habetis et percipitis maiores et veteres, novalium quoque decimas, de quibus aliquis hactenus non percepit, sine alieni iuris preiudicio percipere valeatis. Nulli ergo omnino homiuum liceat hanc nostre concessionis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius se noverit incursurum. Datum etc.
Sine dato: R. 156 ct A. 16 p. 99 utrobique inter Iunccnsia.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 528, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/c0f472de-8ec7-47f5-a699-f46e43c8c20e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success