Ordinis Theutonici, Nr. 211, S. 217
cumque1 mus intercludi nolentes ipsis spolia aut
incolis marchionis et principum predictorum de .... quantum proh
s vio prohiberi poterint inferri aliqualiter consentire. Que vero si, quod
absit, illata fuerint clam vel palam, extunc illatores dampnorum ipsorum iu- dicio stare procurabimus iudicatumque integraliter solvere, si se super inno- cencia sua duorum idoneorum sibi parium non poterunt testimonio expurgare. Si autem eos ad parendum iuri aut iudicio movere et ad solvendum iudicata compellere nequiremus, extunc ipsos et eorum quemlibet divisim, suffulti tamen presidio marchionis antedicti amici nostri karissimi, viis et modis, quibus com- pecierit, sine prohibicione qualibet prosequemur. Prohibemus eciam omnibus nostris fidelibus et subditis, cuiuscunque condicionis extiterint, nostre gracie sub optentu, ne amico nostro prenotato, terris, hominibus aut subditis suis quibuscumque ipsis treugis durantibus dampna inferant aliqualiter et ne per- sone extere terminos nostros aut ipsorum, nisi via peregrinacionis contra Lythwanos intenderent proficisci, in ipsius amici nostri prenotati dispendium pertranseant aut iacturam. Promittimus eciam pro domino Ottone et Barnim filio suo, ducibus prenotatis, ut premissa singula dictis treugis pendentibus servent et teneant inconvulsa. In cuius rei testimonium nostrum sigillum pre- sentibus est appensum. Datum in Welen anno domini m° ccc° xxx° octavo in crastino festi beate Katherine virginis et martiris gloriose.
Fragmentum originalis quondam sigillati e codicis cuiusdam ligatura promtum in archivo regio sanctiori quod est Berolini asscrvatur. 1. cum pro?
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 211, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/c9ddf7e4-6f5e-4871-b01f-6bf224b791c5/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success