Ordinis Theutonici, Nr. 319, S. 303
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 319, S. 303


Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus bospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Iustis petencium desideriis diguum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu pro- sequente complere. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postula- tionibus grato concurrentes assensu presentis scripti pagina vobis duximus in- dulgendum, ut liceat vobis quemlibet sanct* crucis signaculo1 signatum in fra- trem recipere, si impedimentum aliquod canonicum3 non obsistat3. Nujli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indigna- cionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se no- verit incursurum. Datum Laterani xvii kalendas februarii pontificatus nostri anno quinto4.
Sine dato: A. 20 n. 46 Latine et Germanice cum nota: Et est in Mergentheym; I, 67 v. et II, 103 v. n. 48. — Cum dato: Laterani xvii kal. febr. p. n. a. 5. IV, 182 et R. 67 inter Mer- genthemensia n. 8. Or. cum bulla in filis sericeis appendentc Vindobonae in archivo ordinis Theu- tonici. — Cum dato: Laterani ydus ianuarii p. n. a. 7. R. 68 inter Mergenthemensia n. 11. — 1. deest I. 2. aliquod impcdimentum can. IV, impedimentum canonicum aliquod II. 3. ob- sistit. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum etc. II. 4. Lat. etc. I (caetera desunt).
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 319, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/cb0ced00-2f12-4e8b-85ab-6c0be3700d2b/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success