Ordinis Theutonici, Nr. 388, S. 342
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 388, S. 342

Honorius episcopus servus servorum dei universis Christi fidelibus, ad quos litere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Inter cetera, que inducunt miseracionis pacienciam ad parcendum, sola est elemo- sina, que operiens multitudinem peccatorum offensam divinam mitigat, dat in presenti graciam et adicit gloriam in futuro. Ipsa enim dispersa multiplicatur
et crescit et reposita in manus pauperum celestes congeritur in thesauros, quin potius, quod uni ex minimis factum fuerit de operibus caritatis, ipsi domino factum secundum veritatis eloquium perhibetur. Non est autem alicui, sicut arbitramur, incognitum, quod dilecti filii, fratres hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani, qui sua omnia, immo et se ipsos superimpen- dunt servitio Ihesu Christi, sic intenti sunt circa opera caritatis, specialiter ad defensionem fidei christiane, emulantes quodammodo zelum Mathathie, cum videret sancta domini ab exteris nationibus prophanari, qui vitam in patientia tollerant et in desiderio mortem habent, bonis tamen celestibus in- hiantes. Cum igitur dicti fratres1, qui effundunt opes et tradunt cor- pora pro zelo fidei christiane, ad elemosinas non sufficiant consuetas, nisi fidelium suffragiis adiuventur; universitatem vestram rogandam duximus et monendam in remissionem vobis peecaminum iniungentes, quatinus, cum iidem fratres vel eorum nuntii ad vos venerint elemosinas petituri pro sustentatione pauperum ac terre sancte succursu, . grata eis subsidia conferatis, ita quod per hec et alia pietatis opera, que domino inspirante feceritis, proficiatis bonis temporalibus et donis non destituamini sempiternis. Nos vero3 eis, qui dictis fratribus manum porrexerint pietatis, si vere fuerint penitentes, secundum quantitatem subsidii et devotionis affectum suorum veniam peccaminum polli- cemur. Datum Laterani iii non. februarii pontificatus nostri anno vii.
Sine dato: Missa archiepiscopis et epUcopis etc. II, 103 n. 47; A. 20 n. 45 Latine et Germanice. — Cum dato: R. 70 inter Ratisponensia n. 16. 1. A. 20 dilecti filii fratres R. dilecti fratres et filii II. 2. enim R.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 388, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/ccfe4ca6-db2c-49a2-b850-4c76eb6fee68/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success