Ordinis Theutonici, Nr. 92, S. 87
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 92, S. 87


In nomine domini amen. Cum optima mensura sit rerum donatarum ecclesie immensitas, ideo ego Geraldus Alemannus miles dictus Magnus, pro- speritate corporis gaudens et sanitate, intuitu religionis et fidei et pro salute anime mee et parentum meorum dono et concedo domui hospitalis sancte Marie Theutonicorum et venerabilibus fratribus eiusdem domus duas domos meas coniunctas, que sunt apud Monmusart in ruga, que dicitur calderariorum, qua- rum ab uno latere est domus curie regalis, ab alio latere est domus Hugonis de Calderaria, et ab introitu ipsarum domorum est platea iuxta fossatum ci- vitatis. Item dono et concedo prefate domui et fratribus supradictis totum meum harnesium militare tam in equitaturis et armis quam robis et aliis re- bus; et, si qua bona habeo vel in vita mea me hahere contingerit1, ut amodo inantea sint in proprietate et dominio dicte domus et fratrum, reservato tamen mihi, donec vixero, usufructu ipsarum rerum. Post mortem vero meam usu- fructus3 ipsorum bonorum redeat ad proprietatem et dominium dicte domus et fratrum. Ipsi vero fratres in meo obitu me tractabunt velut unum ex fratribus in exequiis et sepultura. Ut autem hec mea predicta donatio firma permaneat et inconcussa, ad prefate domus maiorem cautelam et perpetuam firmitatem
ego prefatus Gerardus presentem paginam sibi inde fieri feci et sigilli vene- rabilis patris domini Radulfi Acconensis episcopi, quem ad hoc rogavi, et mei munimine roboratam. Actum apud Accon presentibus domino Radulfo, Acco- nensi episcopo; .archidiachono Acconensi; Ludulfo, preposito Monasteriensi4; domino Balduino de Pinkenie et domino Bertoldo militibus et fratre Iohanne priore dicte domus Alamanorum anno dominice incarnationis m° cc° xl° ii° in- dictione i* xv° kal. septembris.
I, 32 v. n. 74. 1. ita titulus. 2. sic B. 3. nulla lacuna; deest nomen (Gual- terii). 4. 1241 febr. 18 Ludolfus S. Mauritii Monasteriensis praepositus Monasterii versatus est; cf. Wilmans Westfalisches Urkundenbuch. MQnster 1859. III, 207 n. 382.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 92, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/ce84e3ea-c101-494f-88df-6e422aa4062b/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success