Ordinis Theutonici, Nr. 593, S. 414
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 593, S. 414


Alexander episcopus servus servorum dei venerabitibus fratribus archi- episcopis et episcopis ac dilectis filiis archidiaconis, ad quos littere iste per- venerint, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum
filiorum magistri et fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum lero- solimitani nobis est oblata querela, quod, licet eis a sede apostolica sit in- dultum, ut fratres clericos ordinis sui ad vacantes ecclesias, in quibus ius obtinent patronatus, diocesanis episcopis, responsuros eis de spiritualibus ac dictis magistro et fratribus de temporalibus, valeant presentare, aliqui tamen vestrum se illis super hoc molestos et graves sepius exhibentes predictos fratres clericos, quos dicti magister et fratres iuxta predictum indultum eis presentant ad ecclesias memoratas, instituere denegant in eis pro sue ar- bitrio voluntatis. Cum autem ipsi apostolice benignitatis auxilium super hoc duxerint humiliter inplorandum; universitatem vestram rogamus et hor- tamur attente per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes, qua- tenus provide attendentes, quod iidem magister et fratres pro sue religionis meritis nullis molestiis affici, sed piis debent beneficiis confoveri, vos eis in premissis nullius difficultatis apponatis obstaculum, sed favorem benivolum ad id pocius impendatis, ita quod nec ipsi conquerendi de vobis materiam habeant nec eis super hoc per nos oporteat aliter provideri. Datum Anagnie x kalendas decembris pontificatus nostri anno quarto.
Cum dato: „anno 4" A. 16 p. 116 „Treviris". — Cum dato: Anagnie 10 kal. decbr. p. a. 4. A. 16 p. 72 „Colonie, invenitur etiam in Mechelinia sub eodem papa"; R. 138 inter Treverensia, Ex originali quondam Confluentino, nunc Vindobonensi cum bulla in funiculo cannabino cd. Hennes I, 165 n. 183. In eodem archivo ordinis Theutonici Vindobonensi alterum originale quondam Mergenthemense cum bulla in filis sericeis quondam annexa, nunc tamen avulsa. Transsumptum
de 1418 decbr. 2 in archivo Regimontauo. — Cum dato: Anagnie 6 id. iulii p. n. a. 6. originale quondam (Confl.) Iuncense cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appensa in archivo ordinis Theutonici VindobonensL
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 593, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/d6cf5598-e2f8-4fc9-a1dc-4c980046b7c3/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success