Ordinis Theutonici, Nr. 133, S. 148
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 133, S. 148

Nos Gaufr(idus) de Villahar(duini), Achaye princeps et Romanie senescal- cus, notum facimus universis tam modernis quam posteris presentes litteras inspecturis, quod, cum domum hospitalis sancti Iacobi sitam in Andrevilla^ quam genitor noster pie recordationis fundavit ad honorem divini nominis et pauperum sustentamen, defectu rectoris dedecenter procurari liquide noscere- mus, propter quod res domus a fratribus iam distrahi ceperant et hospitalitas pauperum deperire, nec ad reservanda hec omnia in eadem domo personas ydoneas videremus, iure patronatus, quod ad nos pertinet in illa, cupientes sepedicte domui commodius providere, ideo dedimus et concessimus eam ho- spitali beate Marie Theotonicorum Ierosolimitano cum pertinenciis et omnibus bonis suis habendam, sibi tenendam et possidendam perpetim sine nostra no- strorumque heredum seu successorum controversia vel requisitione, ita tamen, quod ipsum hospitale Theutonicorum in supradicta domo sancti Iacobi teneat hospitalitatem, sicut a fundationis primordio statutum fuit, et habeat ibidem perhenniter suis sumptibus iiii°r capellanos, qui pro aminabus parentum no- strorum ibi debeant celebrare. Similiter sepedictum hospitale Theutonicorum habeat caput conventus sui in partibus Romanie in predicta domo sancti Ia- cobi et habeat domum unam in castello nostro Clarimontis, quod, si expedierit pro defensione ipsius castri, totus conventus residenciam faciat in eodem. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo proprio communivi. Actum anno domini m° cc° xxx° vii° mense iulio.
I, 58v. n. 113.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 133, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/e0b02ce6-a0e5-47bf-b3a5-c2dfa79551e1/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success