useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 197
Signature: 197

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1445
198. 1445 ianuarii2 Constantiae. Notarius transsum.it transsvmta Iuliani car- dinalis de 1434 septbr. 9 (supra n. 196) et Ludowici palatini comitis Rheni de 1428 martii 1 (supra n. 194).
Source Regest: 
Ordinis Theutonici, Nr. 197, S. 201
 

ed.

Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 197, S. 201

    Graphics: 
    x

    In nomine domini amen. Noverint universi et singuli, quos nosse fuerit oportunum, quod anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto indiccione octava pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Eugenii divina providencia pape quarti, anno eius quartodecimo die vero secunda mensis ianuarii comparuit coram me1 notario publico infrascripto Constancie provincie Maguntinensis in domo solite habitacionis mee providus vir Caspar Lingg, curie causarum Constanciensis iuratus necnon venerabilis ac strenui viri domini Burckardi de Schellemberg, commendatoris provincialis per Sueviam et Ylsaciam fratrum hospitalis beate Marie Theutonicorum Ihero- solimitani legitimus procurator, et nomine procuratorio eiusdem strenui domini Burckardi de Schellemberg idem Caspar Lingg duo, — unum videlicet litterarum apostolicarum, munimentorum, concessionum, privilegiorum et ipsis indultorum, videlicet hospitali seu ordini ac fratribus per diversos summos pontifices ac dictum sanctissimum dominum nostrum, dominum Eugenium papam quartum, et sacrosanctum generale concilium factarum et concessarum, factorum et con- cessorum, alias per reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Iulianum miseracione divina sancti Angeli sancte Romane ecclesie diaconum cardinalem, in Germania apostolice sedis legatum, previa citacione legitima transsumptarum et transscriptarum transsumptorumque et transscriptorum in formam instrumenti publicam per notarios publicos in eisdem registris seu voluminibus nominatos de speciali eius mandato redactum ac sigillo dicti reve- rendissimi patris domini Iuliani cardinalis et legati [necnon illustris principis et domini, domini Ludowici comitis palatini Reni, sacri Romani imperii archi- dapiferi et Bavarie ducis,]1 singulis eiusdem registri seu voluminis, prout supra in ipsis voluminibus dinoscitur specificari, foliis transfixis; aliud vero litterarum, munimentorum, privilegiorum, concessionum, donacionum et indul- torum predictis hospitali seu ordini et fratribus per divos Romanorum impe- ratores et reges factarum concessarumque et factorum, alias per prelibatum illustrem principem et dominum, dominum Ludovicum dei gracia comitem pala- tinum Reni, sacri Romani imperii dapiferum et Bavarie ducem, ex speciali sibi per inclite memorie Sigismundum Romanorum regem super hoc litteratorie facta commissione transsumptarum et transscriptarum transsumptorumque et transscriptorum, sigillo eiusdem domini Ludovici atque ducis et commissarii ut prefertur supra sigillatum et eciam ut premittitur singulis foliis transfixis *sive transfixo*, — volumina sive registra in pergameno conscripta sana et illesa, non rasa neque abolita, sed omni prorsus suspicione ut prima facie apparebat carentia in mei notarii publici infrascripti presencia exhibuit et in medium produxit, affirmans et proponens, quod dictus suus dominus pro defensione et tuicione bonorum, iurium et emunitatum ordinis et fratrum predictorum huius- modi registris et voluminibus quoad litteras, concessiones, donaciones, muni

    menta, indulta et privilegia in eisdem contentas et descriptas contentaque et descripta in diversis et a se longe distantibus mundi partibus ac coram variis tam spiritualibus quam secularibus iudicibus uti necessario habeat atque frui, ubi et ad quos ac quociens expedierit dicta registra seu volumina trans- sumptorum tam propter gwerrarum pericula quam viarum discrimina et alios diffortunii multiplices casus transmittere seu deferre libere et secure3 non valeat seu speret, ymo pocius de earundem laceracione, devastacione et totali am- missione formidare oporteat. Petiit propterea dictus Caspar Lingg quo supra nomine procuratorio a me notario publico infrascripto, quatenus registra seu volumina transsumptorum predicta cum singulis in eis contentis fideliter trans- scriberem et excopiarem ac in publicam formam redigerem. Visis igitur per me notarium publicum subscriptum registris seu voluminibus transsumptorum predictorum eadem sana et illesa, non abrasa neque in aliqua sui parte suspecta inveni; idcirco eadem, ut proxime supra precedenti folio premit- titur, de verbo ad verbum nil penitus, quod sillabam immutet seu variet intellectum mutato seu variato transscripsi et excopiavi ac diligenti prehabita collacione reperi omnimode transscripcionem et excopiacionem huiusmodi cum originalibus registris seu voluminibus pretactis concordare. Subsequenter vero anno et indicione premencionatis die vero vicesima octava mensis aprilis pontificatus prelibati sanctissimi domini nostri,^domini Eugenii pape quarti, anno eius quintodecimo, mencionatus venerabilis dominus Burckardus de Schellen- berg, provincialis personaliter unacum prenominato Caspare Lingg, eiusdem pro- curatore, In pretacta civitate Constanciensi et ibidem in curia seu domo preli- bati domini Burckardi ac in mei notarii publici subscripti necnon4 discretorum testium, videlicet domini Conradi Weber, cappellani ecclesie sancti Iohannis Con- stanciensis, Friderici Ysenmann et Conradi Has, scribarum sive procuratorum prefate curie Constanciensis ad premissa vocatorum pariterque et requisiterum presencia constitutus idem venerabilis dominus Burkardus provincialis per orga- num predicti Casparis Lingg, ut prefertur procuratoris, prescripta volumina seu registra per me notarium subnotatum in eorundem testium presencia in formam publicam redigi5 et subscribi petivit egoque notarius subscriptus ad requisicionem sepefati venerabilis domini provincialis huiusmodi volumina in formam publi- cam subnotatam redegi etc. (Signum notarii.)

    Et ego Ulricus Mollitoris, publicus imperiali auctoritate ac curie episco- palis Constanciensis notarius iuratus, quia dictorum registrorum sive voluminum exhibicioni et produccioni, affirmacioni, proposicioni, visioni et perspeccioni omnibusque et singulis aliis, dum sicut prefertur fierent et agerentur, unacum prescriptis testibus presens fui eaque sic fieri vidi et audivi ac volumina sive registra predicta unacum subscripcione notariorum in eisdem nominatorum de verbo ad verbum nil addito vel omisso, quod facti sillabam immutet seu variet intellectum, manu mea propria fideliter transscrjpsi et excopiavi et tandem cum ipsis originalibus hec transscripta et excopiata fideliter collacionavi et

    auscultavi repertaque omnimoda eorundem registrorum seu voluminum cum ipsis meis transscriptis et excopiatis concordancia eadem in hanc publicam formam me hic manu propria subscribendo duxi redigenda et redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus pariter et requisitus.

    IV, 317 v. 1. Constan B. 2. Pro [* —*] 1. sigillatum. 3. succure B. 4. nec B. 5. redegi B. Praeterea quaedam leviora mutavimus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.