Ordinis Theutonici, Nr. 574, S. 407
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Tbeotonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Hospitalitatis piissime ac defensionis terre sancte studium, cui ferventer intenditis, vos apud sedem apostolicam dignos constituit favoris gracia specialis. Hinc est, quod nos vestris supplicacionibus annuentes auctoritate vobis presencium indulgemus, ut1 per litteras apostolice sedis et legatorum eius inpetratas vel de cetero inpetrandas in personis vel1 rebus non teneamini alicui3 subvenire, nisi dicte littere apostolice impetrande plenam et expressam de hac indulgencia fecerint mencionem. Nos enim nichilominus processum aut sentenciam, si secus in vos aut ecclesias seu domos vestras haberi contigerit, decernimus4 nullius existere firmitatis. Nulli ergo omnino' hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoe attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatornm Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Viterbii nonas novembris pontificatus nostri anno tercio.
Sine dato: II, 122v. n. 89; R. 7 inter Norimbergensia 10; citatur R. 140 inter Trevirensia; A. 20 n. 107 Latine et Germanice cum nota: In Treveri; in Nurenburg; item in Marpurg habetur privilegium. — Cum dato: IV, 212v. n. 10; originale cum bulla in filis sericeis appensa in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi, ubi etiam secundum originale domus Vindobonensis cum bulla in filis sericeis rubris et luteis appensa; R. 60 inter Ratisponensia n. 17; R. 125 et A. 16 p. 65
intcr Marburgensia. Transsumtum iudicii cpiscopalis Spirensis d. d. 1390 febr. 17. Spire in domo Theutonica extat in archivo Regimontano, ubi etiam transsumptum officialis Herbipolensis d. d. 1418 decbr. 2; Ioh. 38. Edd. Caorsinus fo1 . C. 4v. et Senner E. 5.v. Duo transsumta 1258 aug. 8 ind. I de mandato et auctoritate - Iohannis Patavini et fr. Bartholomaei Vicentini episcoporum per Aicardinum filium quondam Olivcri de Boceka, sacri palatii notarium, et Conradum, imperialis aulae notarium, in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi. 1. ut T. 1390, T. 1418 Senner, ne II. 2. et II. 3. alicui deest II. 4. decernimus T. 1390, T. 1415, decrevimus II.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 574, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/ea5d2925-d33a-47b3-a299-316be6f14c7e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success