Ordinis Theutonici, Nr. 651, S. 435
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 651, S. 435


Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratri- bus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostoli- cam benedictionem. Ipsa nos cogit pietas honestis peticionibus vestris ex- audicionis graciam non negare, quibus efficax ex eo patrocinium suffragatur, quod pro christiane fidei tutela, cui perpetuum religionis vestre obsequium dedicastis, in fervore caritatis intrepide ac prudenter exponitis contra infidelium impetus res et vitam. Sane peticio vestra nobis exhibita continebat, quod nos nuper in concilio generali1 volentes terre sancte, que ab inimico nominis Christi detinetur miserabiliter occupata, remedia procurare, per que posset de ipsorum inimicorum manibus liberari, decimam omnium proventuum ecclesia- sticorum, proventibus quorundam religiosorum duntaxat exceptis, pro ipsius terre subsidio duximus deputandum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut, cum vos ad hoc principaliter laboretis, ut vos pariter et omnia, que habetis, pro ipsius terre sancte defensione ac christiane fidei exponatis, vos eximere a pre- stacione huiusmodi decime de benignitate apostolica curaremus. Nos igitur attendentes discrimina, que pro defensione predicte terre sancte continue susti- netis ac volentes vos propter hoc speciali gracia prosequi et favore vobis, quod de proventibus vestris decimam huiusmodi solvere minime teneamini nec ad id compelli possitis, auctoritate presentium indulgemus, nolentes, quod occasione
ipsius decime aliquam excommunicacionis sentenciam iam latam vel proferen- dam de cetero incurratis et, si in vos vel in vestrum aliquem nominatim ferri contigerit, eam vires decernimus non habere. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis etc. Datum Lugduni xiiii kalendas novembris pontificatus nostri anno tercio.
Cum dato: Lugduni 14 kal. novbr. a. 3 originale cum bulla in archivo Regimontano, ubi etiam transsumta duo: 1. 1427 febr. 13 Regimonti Michaelis episcopi Sambiensis ad petitionem Pauli de Russdorf magistri generalis. 2. Transsumptum d. Frisaci 1488 octbr. 1 ex transsumpto iudicii Spirensis ibidem. R. 102 inter Alsatica n. 15; R. 146 inter Trevirensia. — Cum dato eodem: A. 10 p. 19 sq. cx transsumpto Venetiis asservato d. d. Marienburch 1347 ianuarii 24 sub sigillis episcoporum Culmensis et Sambiensis. A. 16 p. 49 „Baruli"; A. 16 p. 76 „Colonie". — Cum dato: Lugduni 4 non. novbr. p. n. a. 3 transsumtum d. d. Vindobonae 1396 aug. 18. 1. sci- licet Lugdunensi 1274 maii 7 incepto.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 651, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/f7bc2260-f47e-4fd3-9287-9a92e5595358/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success