Ordinis Theutonici, Nr. 465, S. 368
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 465, S. 368

Gregorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis .. magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Signorum evidencia declarante, quod studio caritatis intenditis et sedem apostolicam benignam vobis reddere cultu gratitudinis vigi- latis, digne ad concedendum vobis inducimur, per quod universitati vestre pro- speritas augeatur. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris devotis precibus inclinati presencium vobis auctoritate concedimus, ut fratres clericos ordinis vestri ad ecclesias, in quibus ius patronatus habetis, diocesanis episcopis pre- sentare possitis, sibi de spiritualibus et vobis de temporalibus responsuros. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Viterbii xi kalendas iunii pontificatus nostri anno undecimo.
Sinc dato: B. 155 inter Iuncensia „Datum Vitcrbii". A. 16 p. 103 intcr Iuncensia; A. 20 n.84 Latine et Germanice cum nota „in Confluentia". — Cum dato: Viterbii 11 kal. iulii p. n. a. 11. IV, 202 v. n. 15 „('olonie" A. 16 p. 76. Originale quondam Confluentinum cum bulla in filis sericeis appensa in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi; edidit Hennes 1,107 n. 97. Originale quondain Iuncen.se cum bulla in fili» sericeis rubris et luteis ippensa, ut etiam transsumtum fratris Ilugonis tituli s. Sabinae presbyteri cardinalis, apost. sed. legati, d. d. Colonie xiv kal. octobr. p. Innocentii IV anno nono, cum sigillo ccreo albo appenso laeso: (S. II)UG. TT. SCE. SABINE. PBB. CABD., quondam Mergenthcmense in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 465, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/f7d63ed6-8a20-4840-a403-ac4f879bb7da/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success