Ordinis Theutonici, Nr. 539, S. 394
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 539, S. 394


Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Qui ex apostolici cura tenemur officii circa religionis augmentum attenti et vigiles inveniri, super hiis digne votis vestris annuimus, in quibus honorem vestri ordinis et animarum profectum contineri sentimus. Hinc est, quod nos vestris supplicationibus inclinati vobis auctoritate presen- cium indulgemus, ut illis, qui pro favore impenso quondam Frederico Roma- norum imperatori aut Conrado seu Manfredo, natis eius, vel pro quacunque alia causa suspensionis aut interdicti vel excommunicacionis sentenciis sunt ligati et vestro cupiunt aggregari collegio, fratres presbiteri vestri ordinis pos- sint absolucionis beneficium iuxta formam ecclesie impertiri, dummodo ipsi habitum vestrum assumant et sub illo una vobiscum virtutum domino famu- lentur. Volumus tamen, quod, si aliqui ex eisdem propter debitum sentenciis huiusmodi sunt astricti, de ipso satisfaciant, ut tenentur; ac eciam, quod ipsi, si forte vestro habitu derelicto ad seculum redeant, in pristinam sentenciam relabantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre conces- sionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indiguacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apo
stolorum se noverit incursurum. Datum Viterbii v nonas maii poutificatus nostri anno tercio.
Sine dato: R. 98 inter Alsatica n. 13 citatur. In designationc Mitowiensis archivi ap. Schirren p. 130 n. 99. — Cum dato: Latcrani 5 non. maii p. n. a. 3 inter Trevcrensia „Cu ex" R. 136; A. 16 p. 116 „Baruli" p. 44 sq. Or. cum bulla in filis rubris et lutcis appensa quondam Iuncense (Confluentinum) in archivo ordiuis Theutonici Vindobonensi. — Cum dato: Yiterbii 3 idus iunii p. n. a. 3. originale (cum dato mutilo; 'numerus enim ante idus est corrosus) in archivo Regi- montano; R. 87 inter Mergenthemensia n. 45; A. 20 n. 91 Latine ct Germanice cum nota: In Buken, in Treveri, in Colonia et in Mergintheim. — Cum dato: Viterbii 5 id. aug. p. n. a. 3. originale cum bulla in archivo Regimontano. Originale cum bulla in filis sericeis appensa, quon- dam Confluentinum, in archivo Yindobonensi, undo ed.llennes I, 154 n. 167. Sed in catalogo archivi lego 6 idus aug. A. 16 p. 69 „Colonie" in duplo.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 539, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/f90ca2d5-c216-4869-a625-490f013541c7/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success