CA f 32' , auf Rasur
Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quia nobilis libera Engilbertus de Blanchinberc pro remedio animę suę et parentum suorum, specialiter tamen pro salute dilecte sue coniugis Sophye et filii sui Dietmari predia sua propria et subscripta manu sua potestativa tradidit super altare sancti Nycolai in perpetuos usus congregationis illius post sua tempora irrefragabiliterb percipiendos. Nam in eodem loco tam sibi quam uxori et aliis suis posteris elegerat sepulturam, quam per dei gratiam ibi postmodum cum suis progenitoribus sunt sortiti. Hanc siquidem liberam delegationem suam, ut semper stabilis permaneret, sepius renovatam confirmavit: Primo siquidem in sepultura coniugis suę Sophye, secundo in sepultura filii sui Dietmari, tercio vero, cum duceret denuo quandam nobilem Chvnigvndam in uxorem, quam cum dotaret aliis suis prediis, ad robur facti prioris omnimodis hec ęxcepit. Novissime autem cum apud sanctum Georgium in Avstria vicinus morti testamentum extremum de omnibus suis faceret, predia prius ecclesie sancti Nycolai collata tunc contulit et conferendo libere confirmavit. Excepit etiam hec eadem predia cum aliis in futurum conquirendis et pro salute animę suę, quo vellet, conferendis, cum per collationem quorundam prediorum suorum in proprietatem Patav(iensis) ecclesię sub certa tamen conditione rediret ad gratiam domini Chvnradi tunc Patav(iensis) episcopi, quem circa Ahscha graviter offenderat in conflictu.
Hec sunt predia:c
curia in Aigilsperge cum sibi adtinentibusd et predium totum, quod ibidem Siboto cecus possedit, curia in Windestige cum omnibus illuc pertinentibus, curia ad Hirzman cum suis adti[nentibus]e, curia Chvnradi ad portum contra Ahscha, curia in Berchæim cum omnibus illuc pertinentibus, molendinum in rivo Bosbach et alia.
Hii sunt testes delegationis predicte hinc inde sepius renovate:
Vlricus de Nordirnbach et frater eius Engilbertus,
Siboto de Sancto Vlrico,
Wernhardus de Avo vve,
Rikerus de Blanchinbah pater Pillonis,
Hiltprandus et frater eius Albrandus,
Chunrat de Apphilspach,
Duringo de Aicha et frater eius Hadmarus,
Marquardus gallus de Baira,
Arnoldus der lader et fratres eius Timo et Albertus,
Wernherus de Wiglinstorf,
Egeno de Nvzpvo me,
Otto de f Ascholvinge,
Eberwinus de Fivhtinbach et frater eius Rvbertus,
Hezilo de Wensin,
Hermfridus frater eius,
Heinricus de sancto Vlrico et fratres eius Siboto et Vlricus,
Heinricus de Winsperch et frater eius Wernherus,
Alber de Germansperge g,
Einvvicus de Vischspach,
Fridericus de Teching,
Ernfridus de Lintavve,
Siboto de Ermanstorf
et alii quam plures.
- (CA) Monumenta Boica Band IV, Seite 265, 266, Nr. LXIV (unvollständig, fehlerhaft) --
- (CA) Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Band 1, Seite 593, 594, Nr. CCXL (fehlerhaft)
- Boshof, Regesten I, S. 250, Nr.805
- Strnadt: Peuerbach, S. 161 Anm. 1-8, S. 162 und S. 177 Anm. 1 ‑ Strnadt: Land im Norden, AÖG 94, S. 91 Anm. 2, S. 117 Anm. 5, S. 157 Anm. 4 und Anm. 7 und S. 158 f. ‑ Strnadt: Innviertel, AÖG 99, S. 723 Anm. 14 ‑ Maurer: Ortsnamen, S. 43 und S. 50 -- Schiffmann I, S. 12, 32, 41, 57, 79, 282, 429, 467 -- Schiffmann II, S. 105, 216, 267, 297, 326, 511, 544 und 548 -- Schiffmann III = Erg.Bd., S. 15 und S. 32 -- Jungmann-Stadler: Vilshofen, HAB 29, S. 91 Anm. 105 und S. 103 Anm. 286 -- Boshof, Regesten I, S. 249 f. Nr. 801 (zu den Schönhering-Blankenbergern), und ebd. S. 250 Nr. 805 ‑ Wiesinger/Reutner: Schärding S. 59, Nr. 3.1.11.13. (Nussbaum) ‑ Bertol-Raffin/Wiesinger: Ried im Innkreis, S. 14, Nr. 2.1.3.1. (Aich) ‑ Loibl: Herrschaftsraum, HAB II/5, S. 64 mit Anm. 107 (Plankenberg), ebd. S. 327 mit Anm 19 (Urbareintrag Bergham)
Comment
Korrekturdurchgang: 1, 2Language:
Notes:
- 1, 2) Vlricus de Nordirnbach et frater eius Engilbertus,
- 11) Marquardus gallus de Baira,
- 12, 13, 14) Arnoldus der lader et fratres eius Timo et Albertus,
- 15) Wernherus de Wiglinstorf,
- 16) Egeno de Nvzpvo me,
- 17) Otto de Ascholvinge,
- 18, 19) Eberwinus de Fivhtinbach et frater eius Rvbertus,
- 20) Hezilo de Wensin,
- 21) Hermfridus frater eius,
- 22, 23, 24) Heinricus de sancto Vlrico et fratres eius Siboto et Vlricus,
- 25, 26) Heinricus de Winsperch et frater eius Wernherus,
- 27) Alber de Germansperge g,
- 28) Einvvicus de Vischspach,
- 29) Fridericus de Teching,
- 3) Siboto de Sancto Vlrico,
- 30) Ernfridus de Lintavve,
- 31) Siboto de Ermanstorf
- 4) Wernhardus de Avo vve,
- 5) Rikerus de Blanchinbah pater Pillonis,
- 6, 7) Hiltprandus et frater eius Albrandus,
- 8) Chunrat de Apphilspach,
- 9, 10) Duringo de Aicha et frater eius Hadmarus,
- nobilis libera Engilbertus de Blanchinberc
- Type:
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 240, in: Monasterium.net, URL </mom/PassauSNikolaTB/240/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success