CA f. 33
Noverint universi Christi fideles tam presentes quam posteri, quod nobilis domina Chvnigvnda tunc vidua de Blanchinberc post mortem mariti sui domini Engilberti interveniente pro ipsa domino Diepoldo tunc Patav(iensi) episcopo et duce B(ertholdo) de Morania et pluribus aliis obtinuit a capitulo sancti Nycolai predia quedam ad tempora vitę suę ita videlicet, ut quamdiu ipsa viveret singulis annis XXXa denarios in signum proprietatis de eisdem prediis solveret capitulo supradicto. Post mortem vero ipsius sine alicuius contradictione redirent in usus et proprietatem ecclesię, cui primitus fuerant auctorabiliter delegata. Dominus enim Englibertus quondam maritus suus longe antequam ipsi nuberet eadem predia sua cum aliis contulerat ecclesie sancti Nycolai pro salute animę suę sub testibus idoneis et probatis et alias prenotatis.
Hii sunt testes, qui predicto contractu in quodam Pascha apud sanctum Nycolaum celebrato aderant presentes:
- (CA) Monumenta Boica Band IV, Seite 268, Nr. LXVII (unvollständig, fehlerhaft) --
- (CA) Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Band 1, Seite 596, Nr. CXLVI
- Boshof, Regesten I, S. 286 Nr. 935
- Strnadt: Land im Norden, AÖG 94, S. 157 Anm. 6 ‑ Strnadt: Innviertel, AÖG 99, S. 723 Anm. 16 -- Jungmann-Stadler: Vilshofen, HAB 29, S. 91 Anm. 104 und S. 103 Anm. 286
Comment
Korrekturdurchgang: 1, 2Language:
- Passau, St. Nikola
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 246, in: Monasterium.net, URL </mom/PassauSNikolaTB/246/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success