CA f. 36/37 übergreifend
Ea, quorum diuturna debet haberi memoria, ne cum successivis temporum decursibus transeant in oblivionem, scripto necessarium est commendari. Constet itaque universitati omnium, quod dominus Vlricus de Nordirbacha tria predia in Owinbach libere possessionis sue, que primitus per manus cuiusdam nobilis Meinhardi de Ripperch nobis obtulerat, ius quoque infeudationis trium beneficiorum unius in Stainprvch et alterius in Mucinwinchil et tercii in Tucilinge, que ex donatione nostra habuit in possessionem potestativa manu consanguineis suis presentibus et a iure suo cedentibus in audientia publici placiti Scowinberigensium nostre contulit ecclesie ea tamen condicione, ut quantitatem proventuum, qui ex prediis oblatis nobis possunt accedere equa rerum nostrarum estimatione vel de cellario vel de granario nostro rependamus.
Testes sunt:
Engilbertus frater suus,
Ortolphus filius eiusdem Engilberti,
Liutoldus dapifer,
Chůnradus iudex,
Hanricus de Tobil
et fratres sui Eisinricus,
Vlsalcus et
Chůnradus,
Vlricus Sicho,
Marchardus liber et
Chůnradus de Edileinsperch (oder: Echleinsperch),
Peringerus,
Hainricus faber,
Waltherus frater suus.
- Strnadt: Peuerbach, S. 163 Anm. 2 und Anm. 4 ‑ Strnadt: Innviertel, AÖG 99, S. 724 Anm. 3 -- Schiffmann I, S. 203 ‑ Wiesinger/Reutner: Schärding S. 116, Nr. 3.2.6.33. (Steinbruck)
Comment
Korrekturdurchgang: 1, 2Language:
Notes:
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 267, in: Monasterium.net, URL </mom/PassauSNikolaTB/267/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success