CA f. 37/38 übergreifend
Ut, quod nostris actum est temporibus, futuris etiam innotescat hominibus, necessarium est, ut singula queque memorie digna scripto commendemus. Eapropter omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus per presencia scripta significamus, quod nos communicato consilio et consensu civium illorum, qui de manu nostraa ortos civili iure susceperunt, tale decretum statuimus, ut quilibet eorum censum, quem daturus est, in festo beati Martini vel in propria persona vel per nuncium suum ad domum nostram deferens, nulla nisi valde legitima occasione inpediente persolvat. Si quis autem eo ipso die censum suum dare neglexerit, sentencia in eum data pena XII denariorum multetur et eos una cum debito censu post XIIIIim b dies, nisi legitimam pretendere possit occasionem, persolvere teneatur. Si vero et in illo die veniensc debitum dare neglexerit, sentencia iterato in eum data pena XII denariorum puniatur et sic post singulos XIIII dies et debitum et penad iuris neglecti ab eo exigatur, quoadusque vel debitum plenarie solvat vel legitime cum domino preposito aut eius vicario componat. Si autem nec primo nec secundo nec tercio anno censum debitum persolverit, anno quarto veniens debitum totaliter persolvat et de pena delicti sui cume domino preposito legitime conponat. Si vero hec omnia temerarie supersedere presumpserit, quinto anno data in eum concivium suorum sentencia ab omni iure, quod habebatf, penitus cadat et ortus, quem de manu nostra receperat in usus ecclesie proprietatis iure redeat. Preterea decrevimus, ut siquis ortum suum vendat, et is, qui vendit, et is qui emit, uterque nobis XXX denarios persolvat. Item decrevimus, ut omnes, qui iure burgensi ortos a nobis acceperunt, semel in anno, quocumque die dominus noster prepositus decernens eos convocaverit per nuncium eiusg, ad placitum suum conveniant, ut, si qua inter eos lis vel de lesis terminis vel de quacunque alia causa, que ad ius domini prepositi pertinet, mota fuerit, ibi coram ipso ventiletur et sentencialiter terminetur. Si quis autem huic placito se nisi legitima prepeditus occasione subtrahere presumpserit, pena XII denariorum puniatur. Contractus huius et tractatus testes sunt ipsi burgenses, qui eosdem ortos iure civili de manu nostra susceperunt. Et hec nomina eorum et hii orti, quos possederunt:
Hainricus vlieser duosh,
Otto Chlosiner unum et dimidiumi,
Rudigerus Ruzwrin dimidiumj,
Hanricus sacerdos monialium Sanctę Marię unumk,
Chunradus setzariusl unum,
Albert Schrinprotil unumm,
Chunradus dimidiumn,
Uvaltherus Isiner unum et dimidiumo,
domini de chorop unum, sed tantum VI denarios inde solvere debent,
Herbordus sartor duosq et dimidium,
Vo lricus Prencingerr unum,
Dietricus sartors tres,
Ekkardus de Fvrtt duos, quos a Iudita Ottonis Berner emit, sed X et VIII denarios inde tantummodo solvit,
vidua Levthardi unumu.
Preterea nunc de novov concessimus hortum dimidium Sibotoni fabro ad censum XXX denariorum, Pernoldo dimidium ad censum XXX denariorum, quem prius habuerunt fillii Lamberti.
- (CA) Monumenta Boica Band IV, Seite 275, 276, Nr. LXXVI (unvollständig, fehlerhaft)
- (CA) Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Band 1, Seite 605, 606, Nr. CCLXX (fehlerhaft)
Comment
Korrekturdurchgang: 1, 2Language:
Notes:
- 1) Hainricus vlieser duosh,
- Type: Besitzer
- 10) Herbordus sartor duosq et dimidium,
- Type: Besitzer
- 11) Vo lricus Prencingerr unum,
- Type: Besitzer
- 12) Dietricus sartor tres,
- Type: Besitzer
- 13) Ekkardus de Fvrtt duos, quos a Iudita Ottonis Berner emit, sed X et VIII denarios inde tantummodo solvit,
- Type: Besitzer
- 14) vidua Levthardi unumu.
- Type: Besitzer
- 15) Preterea nunc de novov concessimus hortum dimidium Sibotoni fabro ad censum XXX denariorum,
- Type: Besitzer
- 16) Pernoldo dimidium ad censum XXX denariorum, quem prius habuerunt fillii Lamberti.
- Type: Besitzer
- 2) Otto Chlosiner unum et dimidiumi,
- Type: Besitzer
- 3) Rudigerus Ruzwrin dimidiumj,
- Type: Besitzer
- 4) Hanricus sacerdos monialium Sanctę Marię unum,
- Type: Besitzer
- 5) Chunradus setzariusl unum,
- Type: Besitzer
- 6) Albert Schrinprotil unum,
- Type: Besitzer
- 7) Chunradus dimidium,
- Type: Besitzer
- 8) Uvaltherus Isiner unum et dimidiumo,
- Type: Besitzer
- 9) domini de chorop unum, sed tantum VI denarios inde solvere debent,
- Type: Besitzer
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 270, in: Monasterium.net, URL </mom/PassauSNikolaTB/270/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success