(A) verloren?
(B) CA f. 39/40
+ In nomine domini noscant universi Christi fideles hanc paginam inspecturi, quod nos germani fratres Wernhardus et Chvnr[adus] de Horbac pro remedio animarum parentum nostrorum et pro salute nostra curiam nostram in Engilmarsperge sitam supra Vilsam flumena libera traditione contulimus ecclesie sancti Nycolai cum omnibus suis pertinentiis, areis, agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis et cum omni integritate, qua post nostros progenitores eadem curia est ad nos iure hereditario devoluta, revocando penitus, si antiqua eiusdem curie integritas per infeodationem sive per nostros progenitores sive per pie recordationis matrem nostram alicui factam aliquam scissuram patitur. Super hoc privilegia per utrumque ius in favorem remediorum edita et concessa pro nostri facti robore pretendendo adicimus etiam, quod tam idem remedium quam alia per nos ecclesie memorate adhuc dante domino conferenda nullis serviciis sive exactionibus, que occasione advocationeb ab ecclesiasticis rebus solent extorqueri, ullatenus debeant subiacere, immo ad quemcumque advocatia ecclesie sancti Nycolai a nostra posteritate devoluta fuerit, eadem predia sicut omnia remedia sub banno ecclesastico conserventur.
- (B) Monumenta Boica Band IV, Seite 278, Nr. LXXIX (fehlerhaft)
- (B) Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Band 1, Seite 608, 609, Nr. CCLXXX (unvollständig, fehlerhaft)
- Zu den Herren von Haarbach zuletzt: Loibl: Herrschaftsraum, HAB II/5, S. 75 ff., der den Sitz der Familie, wie z.B. auch Geier: Asbach, richtig nach Haarbach (Stadtgem Vilsbiburg LK Landshut) verweist. Zum hier behandelten und dem folgenden Eintrag vgl. besonders ebd. S. 76 mit Anm. 48 und Anm. 49 sowie ebd. S. 294 f.
Comment
Korrekturdurchgang: 1, 2Language:
Notes:
- nos germani fratres Wernhardus et Chvnr[adus] de Horbac
- Type: Tradent
Passau, Traditionsbuch Skt. Nikola, BAyHStA Kl. St. Nikola Passau, AA 1 (Ed. Spelter) 281, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/PassauSNikolaTB/281/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success