Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 173. , S. 167
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 173. , S. 167
Nos Gerardus advocatus Coloniensis et eius uxor Elyzabet uni- vereis notum facimus per presentes, quod concessimus pro nobis et nostris heredibus in feodum et iure feodi Henrico et Robino fratribus, liberis Richwini dicti Grin, civibus Coloniensibus, theolonium in Co- lonia, quod predictus Richwinus pater ipsorum a patre nostro babuit in feodum et iure feodi, videlicet quod quatuor diebus in qualibet septimana, in feria scilicet secunda, quinta, sexta et sabbato recipere possunt et debent theolonium in Colonia cum1) omnibus iuribus, quibus prefatus Richwinus pater ipsorum babuit, ipsis et eorum heredibus ad habendum, tenendum et iure feodi a nobis in perpetuum possi- dendum et quicquid ipsis deinceps cum omni iure, usu et requisitione placuerit faciendum. In cuius rei testimonium et firmitatem sigil- lnm nostrum presentibus duximus apponendum.
Actum presentibus viris discretis et honestis Gerardo dicto Scherf- gin milite iuniore, Godefrido dicto Grin, scabinis, Johanne et Winrico dictis de Tulpeto, Ludolpho, Johanne et Richwino filiis Burgardi dicti Grin, Hermanno dicto Grin, Hermanno filio Henrici dicti Clei- negedanc, Henrico dicto de Aquila et Egidio celerario nostro, in vi- gilia beati Thome apostoli anno domini MCC septuagesimo octavo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schSn erhalten.
') cum fehlt in der Haudschrift.
144
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 173. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/0caffca8-a2fd-4a4b-9df6-9f6b73b6efcc/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success